| LIBER SECUNDUS | |
| In primo libro, Herenni, breviter exposuimus, quas | 2.1.1 |
| causas recipere oratorem oporteret, et in qui- | |
| bus officiis artis elaborare conveniret, et ea officia | |
| qua ratione facillime consequi posset. Verum, | |
| quod neque de omnibus rebus simul dici poterat et de | 5 |
| maximis rebus primum scribendum fuit, quo cetera | |
| tibi faciliora cognitu viderentur, ita nobis placitum | |
| est, ut ea, quae difficillima essent, potissimum con- | |
| scriberemus. | |
| Causarum tria genera sunt: demonstrativum, delibe- | 10 |
| rativum, iudiciale. Multo difficillimum iudiciale est; | |
| ergo id primum absolv<i>mus hoc et priore libro. |