| Constitutione igitur reperta statim quaerenda ratio | 1.26.1 |
| est. Ratio est quae causam facit et continet defen- | |
| sionem, hoc modo, ut docendi causa in hac potissi- | |
| mum causa consistamus: | |
| Orestes confitetur se occidisse matrem: nisi ad- | 5 |
| tulerit facti rationem, perverterit defensionem. Ergo | |
| adfert eam, quae nisi intercederet, ne causa quidem | |
| esset. Illa enim, inquit, patrem meum occiderat. | |
| Ergo, ut ostendi, ratio ea est, quae continet defen- | |
| sionem, sine qua ne parva quidem dubitatio potest | 10 |
| remorari damnationem. | |
| Inventa ratione firmamentum quaerendum est, | |
| id est, quod continet accusationem, quod adfertur con- | |
| tra rationem defensionis, de qua ante dictum est. Id | |
| constituetur hoc modo: | 15 |
| Cum usus fuerit Orestes ratione hoc pacto: 'Iure | |
| occidi: illa enim patrem meum occiderat', utetur ac- | |
| cusator firmamento, hoc modo: 'At non abs te occidi | |
| neque indamnatam poenas pendere oportuit.' | |
| Ex ratione defensionis et ex firmamento accusatio- | 20 |
| nis iudicii quaestio nascatur oportet: <e>am nos iudi- | |
| cationem, Graece<i> crinomenon appellant. Ea con- | |
| stituetur ex coniunctione firmamenti et rationis de- | |
| fensione hoc modo: | |
| Cum dicat Orestes se patris ulciscendi matrem oc- | 25 |
| cidisse, rectumne fuerit sine iudicio a filio Clyte- | |
| mestram occidi. | |
| Ergo hac ratione iudicationem reperire convenit: | |
| reperta iudicatione omnem rationem totius orationis | |
| eo conferri oportebit. | 30 |
| In omnibus constitutionibus et partibus constitutio- | 27.1 |
| num hac via iudicationes reperientur, praeterquam in | |
| coniecturali constitutione: in ea nec ratio qua re fe- | |
| cerit quaeritur, fecisse enim negatur: nec firmamen- | |
| tum exque<i>ritur, quoniam non subest ratio. Quare ex | 5 |
| intentione et infitiatione iudicatio constituitur, hoc | |
| modo: | |
| Intentio: 'Occidisti Aiacem.' | |
| Infitiatio: 'Non occidi.' | |
| Iudicatio: 'Occideritne?' | 10 |
| Ratio omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, | |
| ad hanc iudicationem conferenda est. Si plures erunt | |
| constitutiones aut partes constitutionum, iudicationes | |
| quoque plures erunt in una causa, sed et omnes simili | |
| ratione reperientur. | 15 |
| Sedulo dedimus operam, ut breviter et dilucide, | |
| quibus de rebus adhuc dicendum fuit, diceremus. Nunc | |
| quoniam satis huius voluminis magnitudo crevit, com- | |
| modius est in altero libro de ceteris rebus deinceps | |
| exponere, ne qua propter multitudinem litterarum pos- | 20 |
| sit animum tuum defatigatio retardare. Si qua tar- | |
| dius haec, quam studes, absolventur, cum rerum ma- | |
| gnitudini tum nostris quoque occupationibus adsignare | |
| debebis. Verumtamen maturabimus et, quod negotio | |
| deminutum fuerit, exaequabimus industria, ut pro tuo | 25 |
| in nos officio, nostro in te studio munus hoc adcumu- | |
| latissume tuae largiamur voluntati. |