| 'quodsi hoc fecisset, tamen ei pro pristinis bene- | 1.24.34 |
| ficiis ignosci conveniret, verum nihil postulat ignosci.' | 35 |
| Ergo in iudicium non venit: at in senatum, ad | |
| imperatorem et in consilium talis causa potest venire. | |
| Ex translatione criminis causa constat, cum fe- | 25.1 |
| cisse nos non negamus, sed aliorum peccatis coactos | |
| fecisse dicimus: ut Orestes, cum se defendit in matrem | |
| conferens crimen. | |
| Ex remotione criminis causa constat, cum a nobis | 5 |
| non crimen, sed culpam ipsam amovemus et vel in | |
| hominem transferimus vel in rem quampiam conferi- | |
| mus. | |
| In hominem transfertur, ut si accusetur is, qui | |
| Publium Sulpicium se fateatur occidisse, et id iussu | 10 |
| consulum defendat et eos dicat non modo imperasse, | |
| sed rationem quoque ostendisse, quare id facere liceret. | |
| In rem confertur, ut si quis, ex testamento quod | |
| facere iussus sit, ex plebis scito vetetur. | |
| Ex conparatione causa constat, cum dicimus ne- | 15 |
| cesse fuisse alterutrum facere, et id, quod fecerimus, | |
| satius fuisse facere. Ea causa huiusmodi est: | |
| C. Popilius, cum a Gallis obsideretur neque fugere | |
| ullo modo posset, venit cum hostium ducibus in con- | |
| locutionem; ita discessit, ut inpedimenta relinqueret, | 20 |
| exercitum educeret. Satius esse duxit amittere in- | |
| pedimenta quam exercitum. Exercitum eduxit, in- | |
| pedimenta reliquit: arcessitur maiestatis. | |
| Quae constitutiones et quae constitutionum partes | |
| sint, videor ostendisse. Nunc quo modo eas et qua | 25 |
| via tractari conveniat demonstrandum est, | |
| si prius aperuerimus, quid oporteat ab ambo- | |
| bus in causa destinari, quo ratio omnis totius oratio- | |
| nis conferatur. |