| Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis | 1.23.26 |
| ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione di- | |
| camus. | |
| Iuridicialis constitutio est, cum factum con- | 24.1 |
| venit, sed iure an iniuria factum sit, quaeritur. Eius | |
| constitutionis partes duae sunt, quarum una absoluta, | |
| altera adsumptiva nominatur. | |
| Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut | 5 |
| aliud nihil foris adsumatur, recte factum esse | |
| dicemus, ea eiusmodi: | |
| Mimus quidam nominatim Accium poëtam con- | |
| pellavit in scaena. Cu<m> eo Accius iniuriarum agit. | |
| Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari eum, | 10 |
| cuius nomine scripta dentur agenda. | |
| Adsumptiva pars est, cum per se defensio in- | |
| firma est, adsumpta extraria re conprobatur. Ad- | |
| sumptivae partes sunt quattuor: concessio, remotio | |
| criminis, translatio criminis, conparatio. | 15 |
| Concessio est, cum reus postulat ignosci. Ea di- | |
| viditur in purgationem et deprecationem. | |
| Purgatio est, cum consulto negat se reus fecisse. | |
| Ea dividitur in inprudentiam, fortunam, necessitatem: | |
| fortunam, ut C<a>epio ad tr. pl. de exercitus amis- | 20 |
| sione; | |
| inprudentiam, ut ille, qui de eo servo, qui do- | |
| minum occiderat, supplicium sumpsit, cui frater esset, | |
| antequam tabulas testamenti aperuit, cum is servus | |
| testamento manu missus esset; | 25 |
| necessitudinem, ut ille, qui ad diem comme- | |
| atus non venit, quod aquae <vi>as interclusissent. | |
| Deprecatio est, cum et peccasse se et consulto | |
| fecisse confitetur, et tamen postulat, ut sui miserean- | |
| tur. Hoc in iudicio fere non potest usu venire, nisi | 30 |
| quando pro eo dicimus, cuius multa recte facta extant, | |
| hoc modo: in loco communi per amplificationem ini- | |
| ciemus: |