| Haec partitio legitimae constitutionis his de causis | 1.22.11 |
| raro venit in iudicium, quod in privata actione prae- | |
| toriae exceptiones sunt et causa cadit qui egit, nisi | |
| habuit actionem, et in publicis quaestionibus cavetur | |
| legibus, ut ante, si reo commodum sit, iudicium de | 15 |
| accusatore fiat, utrum illi liceat accusare necne. | |
| Ex ratiocinatione controversia constat, cum res | 23.1 |
| sine propria lege venit in iudicium, quae tamen ab | |
| aliis legibus similitudine quadam aucupatur. Ea est | |
| huiusmodi: | |
| Lex: si furiosus existet, adgnatum gentiliumque in | 5 |
| eo pecuniaque eius potestas esto. Et lex: qui paren- | |
| tem necasse iudicatus erit, ut is obvolutus et obliga- | |
| tus corio devehatur in profluentem. Et lex: pater- | |
| familias uti super familia pecuniave sua legaverit, ita | |
| ius esto. Et lex: si paterfamilias intestato moritur, | 10 |
| familia pecuniaque eius agnatum gentilium esto. Mal- | |
| leolus iudicatus est matrem necasse. Ei damnato sta- | |
| tim folliculo lupino os obvolutum est et so- | |
| leae ligneae in pedibus inductae sunt: in carcerem | |
| ductus est. Qui defendebant eum, tabulas in carce- | 15 |
| rem adferunt, testamentum ipso praesente conscri- | |
| bunt, testes recte adfuerunt; de illo supplicium su- | |
| mitur. <I>i, qui heredes erant testamento, hereditatem | |
| adeunt. Frater minor Malleoli, qui eum obpugna- | |
| verat in eius periculo, suam vocat hereditatem lege | 20 |
| agnationis. | |
| Hic certa lex in rem nulla adfertur, et tamen mul- | |
| tae adferuntur, ex quibus ratiocinatio nascitur, quare | |
| potuerit aut non potuerit iure testamentum facere. | |
| Constitutio legitima ex ratiocinatione. | 25 |