| Deliberationes partim sunt eiusmodi, ut quae- | 3.2.1 |
| ratur, utrum potius faciendum sit; partim eiusmodi, | |
| ut, quid potissimum faciendum sit, consideretur. | |
| Utrum potius, hoc modo: Kartago tollenda an relin- | |
| quenda videatur. Quid potissimum, hoc pacto: ut | 5 |
| si Hannibal consultet, qu<o>m ex Italia Kartaginem ar- | |
| cessatur, an in Italia remaneat, an domum redeat, an | |
| in Aegyptum profectus occupet Alexandriam. | |
| Item deliberationes partim ipsae propter se con- | |
| sultandae sunt, ut si deliberet senatus, captivos ab | 10 |
| hostibus redimat, an non; partim propter aliquam | |
| extraneam causam veniunt in deliberationem et con- | |
| sultationem, ut si deliberet senatus [bello Italico], sol- | |
| vatne legibus Scipionem, ut eum liceat ante tempus | |
| consulem fieri; partim et propter se sunt delibe- | 15 |
| randae et magis propter extraneam causam veniunt in | |
| consultationem, ut si deliberet senatus bello Italico, | |
| sociis civitatem det, an non. | |
| In quibus causis rei natura faciet deliberationem, | |
| omnis oratio ad ipsam rem adcommodabitur; in qui- | 20 |
| bus extranea causa conficiet deliberationem, in his | |
| ea ipsa causa erit adaugenda aut deprimenda. | |
| Omnem orationem eorum, qui sententiam dicent, | 3.1 |
| finem sibi conveniet utilitatis proponere, ut om- | |
| nis eorum ad eam totius orationis ratio conferatur. | |
| Utilitas in duas partes in civili consultatione di- | |
| viditur: tutam, honestam. | 5 |
| Tuta est, quae conficit instantis aut consequentis | |
| periculi vitationem qualibet ratione. Haec tribuitur in | |
| vim et dolum, quorum aut alterum separatim aut | |
| utrumque sumemus coniuncte. |