| Vis decernitur per exercitus, classes, arma, tor- | 3.3.10 |
| menta, evocationes hominum et alias huiusmodi res. | |
| Dolus consumitur in pecunia, pollicitatione, dissi- | |
| mulatione, maturatione, mentitione et ceteris rebus | |
| de quibus magis idoneo tempore loquemur, si quando | |
| de re militari aut de administratione rei p. scribere | 15 |
| velimus. | |
| Honesta res dividitur in rectum et laudabile. | |
| Rectum est, quod cum virtute et officio fit. Id | |
| dividitur in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, mo- | |
| destiam. | 20 |
| Prudentia est calliditas, quae ratione quadam po- | |
| test dilectum habere bonorum et malorum. Dicitur | |
| item prudentia scientia cuiusdam artificii: item ap- | |
| pellatur prudentia rerum multarum memoria et usus | |
| conplurium negotiorum. | 25 |
| Iustitia est aequitas ius uni cuique rei tribuens | |
| pro dignitate cuiusque. | |
| Fortitudo est rerum magnarum adpetitio et re- | |
| rum humilium contemptio et laboris cum utilitatis | |
| ratione perpessio. | 30 |
| Modestia est in animo continens moderatio cu- | |
| piditatem. | |
| Prudentiae partibus utemur in dicendo, si com- | 4.1 |
| moda cum incommodis conferemus, cum alterum se- | |
| qui, vitare alterum cohortemur; aut si qua in re co- | |
| hortabimur aliquid, cuius rei aliquam disciplinam | |
| [scientiam] poterimus habere, quo modo aut qua quid- | 5 |
| que ratione fieri oporteat; aut si suadebimus quip- | |
| piam, cuius rei gestae aut praesentem aut auditam | |
| memoriam poterimus habere: qua in re facile id, quod | |
| velimus, exemplo allato persuadere possumus. |