| Iustitiae partibus utemur, si aut innocentium aut | 3.4.10 |
| supplicium misereri dicemus oportere; si ostendemus | |
| bene merentibus gratiam referre convenire; si demon- | |
| strabimus ulcisci male meritos oportere; si fidem ma- | |
| gnopere censebimus conservandam; si leges et mores | |
| civitatis egregie dicemus oportere servari; si socie- | 15 |
| tates atque amicitias studiose dicemus coli convenire; | |
| si, quod ius in parentis, deos, patriam natura con- | |
| paravit, id religiose colendum demonstrabimus; si ho- | |
| spitia, clientelas, cognationes, adfinitates caste colenda | |
| esse dicemus; si nec pretio nec gratia nec periculo | 20 |
| nec simultate a via recta ostendemus deduci oportere; | |
| si dicemus in omnibus aequabile ius statui convenire. | |
| His atque huiusmodi partibus iustitiae si quam rem | |
| in contione aut in consilio faciendam censebimus, iu- | |
| stam esse ostendemus, contrariis iniustam. Ita fiet, | 25 |
| ut isdem locis et ad suadendum et ad dissuadendum | |
| simus conparati. | |
| Sin fortitudinis retinendae causa faciendum esse | 5.1 |
| dicemus, ostendemus res magnas et celsas sequi et | |
| appeti oportere; et item res humiles et indignas viris | |
| fortibus * * * vel viros fortes propterea contemnere | |
| oportere nec idoneas dignitate sua iudicare. Item ab | 5 |
| nulla re honesta periculi aut laboris magnitudine de- | |
| duci oportere; antiquiorem mortem turpitudine ha- | |
| berei; nullo dolore cogi, ut ab officio recedatur; nul- | |
| lius pro rei veritate metuere inimicitias; quodlibet pro | |
| patria, parentibus, hospitibus, amicis, <i>is rebus, quas | 10 |
| iustitia colere cogit, adire periculum et quemlibet sus- | |
| cipere laborem. | |
| Modestiae partibus utemur, si nimias libidines | |
| honoris, pecuniae, similium rerum vituperabimus; si | |
| unam quamque rem certo naturae termino definiemus; | 15 |
| si, quoad cuique satis sit, ostendemus, nimium pro- | |
| gredi dissuadebimus, modum uni cuique rei statuemus. |