| Huiusmodi partes sunt virtutis amplificandae, si | 3.6.1 |
| suadebimus, omnibus verbis adtenuandae, si ab his | |
| dehortabimur, ut haec adtenuentur quae supra | |
| demonstravi. Nam nemo erit, qui censeat a virtute re- | |
| cedendum; verum aut res non eiusmodi dicatur esse, | 5 |
| ut virtutem possimus egregiam experiri, aut in con- | |
| trariis potius rebus quam in his virtus constare, quae | |
| ostendantur. Item, si quo pacto poterimus, quam is, | |
| qui contra dicet, iustitiam vocabit, nos demonstra- | |
| bimus ignaviam esse et inertiam, ac pravam liberali- | 10 |
| tatem; quam prudentiam appellarit, ineptam et garru- | |
| lam et odiosam scientiam esse dicemus; quam ille | |
| modestiam dicet esse, eam nos inertiam et dissolu- | |
| tam neglegentiam esse dicemus; quam ille fortitu- | |
| dinem nominarit, eam nos gladiatoriam et inconside- | 15 |
| ratam appellabimus temeritatem. | |
| Laudabile est, quod conficit honestam et prae- | 7.1 |
| sentem et consequentem commemorationem. Hoc nos | |
| eo separavimus a recto, non quod hae quat<t>uor par- | |
| tes, quae subiciuntur sub vocabulum recti, hanc ho- | |
| nestatis commemorationem dare non soleant; sed | 5 |
| quamquam ex recto laudabile nascitur, tamen in di- | |
| cendo seorsum tractandum est hoc ab illo: neque enim | |
| solum laudis causa rectum sequi convenit, sed si laus | |
| consequitur, duplicatur recte<i> adpetendi voluntas. | |
| Cum igitur erit demonstratum rectum esse, laudabile | 10 |
| esse demonstrabimus aut ab idoneis hominibus—ut | |
| si qua res honestiori ordine<i> placeat, quae a deteriore | |
| ordine inprobetur—aut quibus sociis aut omnibus | |
| civibus, exteris nationibus, posterisque nostris. |