| Cum huiusmodi divisio sit locorum in consulta- | 3.7.15 |
| tione, breviter aperienda erit totius tractatio causae. | |
| Exordiri licebit vel a principio vel ab insinua- | |
| tione vel isdem rationibus, quibus in iudiciale<i> causa. | |
| Si cuius rei narratio incidet, eadem ratione | |
| narrari oportebit. | 20 |
| Quoniam in huiusmodi causis finis est utilitas et | 8.1 |
| ea dividitur in rationem tutam atque honestam, si | |
| utrumque poterimus ostendere, utrumque pollicebimur | |
| nos in dicendo demonstraturos esse; si alterum eri- | |
| mus demonstraturi, simpliciter quid dicturi sumus, | 5 |
| ostendemus. At si nostram rationem tutam esse dice- | |
| mus, divisione utemur in vim et consilium. Nam | |
| quod in docendo rei dilucidae magnificandae causa | |
| dolum appellavimus, id in dicendo honestius consi- | |
| lium appellabimus. Si rationem nostrae sententiae | 10 |
| rectam esse dicemus et omnes partes recte<i> incident, | |
| quadripertita divisione utemur: si non incident, quot | |
| erunt, tot exponemus in dicendo. | |
| Confirmatione et confutatione utemur, no- | |
| stris locis, quos ante ostendimus, confirmandis, con- | 15 |
| trariis confutandis. Argumentationis artificiose trac- | |
| tandae ratio de secundo libro petetur. | |
| Sed si acciderit, ut in consultatione alteri ab tuta ra- | |
| tione, alteri ab honesta sententia sit, ut in delibera- | |
| tione eorum qui a Poeno circumsessi deliberant, quid | 20 |
| agant, qui tutam rationem sequi suadebit, his locis | |
| utetur: nullam rem utiliorem esse incolumitate; vir- | |
| tutibus uti neminem posse, qui suas rationes in tuto | |
| non conlocarit; ne deos quidem esse auxilio is, qui | |
| se inconsulto in periculum mittant; honestum nihil | 25 |
| oportere existimari, quod non salutem pariat. Qui | 9.1 |
| tutae rei praeponet rationem honestam, his locis | |
| utetur: virtutem nullo tempore relinquendam; vel do- | |
| lorem, si is timeatur, vel mortem, si ea formidetur, | |
| dedecore et infamia leviorem esse; considerare, quae | 5 |
| sit turpitudo consequtura: at non inmortalitatem ne- | |
| que aeternam incolumitatem consequi, nec esse ex- | |
| ploratum illo vitato periculo nullum in aliud peri- | |
| culum venturum; virtute<i> vel ultra mortem profi- | |
| cisci esse praeclarum; fortitudini fortunam quoque | 10 |
| esse adiumento solere; eum tute vivere, qui honeste | |
| vivat, non, qui in praesentia incolumis, et eum, qui | |
| turpiter vivat, incolumem in perpetuum esse non | |
| posse. |