| Conclusionibus fere similibus in his et in iudi- | 3.9.15 |
| cialibus causis uti solemus, nisi quod his maxime | |
| conducit quam plurima rerum ante gestarum exempla | |
| proferre. | |
| Nunc ad demonstrativum genus causae tran- | 10.1 |
| seamus. Quoniam haec causa dividitur in laudem et | |
| vituperationem, quibus ex rebus laudem constitueri- | |
| mus, ex contrariis rebus erit vituperatio conparata. | |
| Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, | 5 |
| animi. | |
| Rerum externarum sunt ea, quae casu aut for- | |
| tuna secunda aut adversa accidere possunt: genus, | |
| educatio, divitiae, potestates, gloriae, civitas, amici- | |
| tiae, et quae huiusmodi sunt et quae his contraria. | 10 |
| Corporis sunt ea, quae natura corpori adtribuit | |
| commoda aut incommoda: velocitas, vires, dignitas, | |
| valetudo, et quae contraria sunt. | |
| Animi sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra | |
| constant: prudentia, iustitia, fortitudo, modestia, et | 15 |
| quae contraria sunt. Erit igitur haec confirmatio | 11.1 |
| et confutatio nobis in huiusmodi causa. | |
| Principium sumitur aut ab nostra aut ab eius, | |
| de quo loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona | |
| aut ab re. Ab nostra, si laudabimus: aut officio | 5 |
| facere, quod causa necessitudinis intercedat; aut stu- | |
| dio, quod eiusmodi virtute sit, ut omnes commemo- | |
| rare debeant velle, quod rectum sit; aut ex aliorum | |
| laude ostendere, qualis ipsius animus sit. Si vi- | |
| tuperabimus: aut merito facere, quod ita tractati su- | 10 |
| mus; aut studio, quod utile putemus esse ab omnibus | |
| unicam malitiam atque nequitiam cognosci; aut quod | |
| placeat ostendi, quod nobis placeat, ex aliorum vitu- | |
| peratione. Ab eius persona, de quo loque- | |
| mur, si laudabimus: vereri nos, ut illius facta verbis | 15 |
| consequi possimus; omnes homines illius virtutes | |
| praedicare oportere; ipsa facta omnium laudatorum | |
| eloquentiam anteire. Si vituperabimus, ea, quae | |
| videmus contrarie paucis verbis commutatis dici | |
| posse, dicemus, ut paulo supra exempli | 20 |
| causa demonstratum est. Ab auditorum per- | 12.1 |
| sona, si laudabimus: quoniam non apud ignotos | |
| laudemus, nos monende<i> causa pauca dicturos; aut si | |
| erunt ignoti, ut talem virum velint cognoscere, pete- | |
| mus: quoniam in eodem virtutis studio sint, apud | 5 |
| quos laudemus, atque ille, qui laudatur, fuerit aut sit, | |
| sperare nos facile iis, quibus velimus, huius facta pro- | |
| baturos. Contraria vituperatio: quoniam norint, | |
| pauca de nequitia eius dicturos; quod si ignorent, | |
| petemus, uti gnoscant, uti malitiam vitare possint: | 10 |
| quoniam dissimiles sint, qui audiant, atque ille, qui | |
| vituperatur, sperare eos illius vitam vehementer in- | |
| probaturos. Ab rebus ipsis: incertos esse, quid | |
| potissimum laudemus; vereri, ne, cum multa dixeri- | |
| mus, plura praetereamus, et quae similes sententias | 15 |
| habebunt; quibus sententiis contraria sumuntur a vi- | |
| tuperatione. |