| Principio tractato aliqua harum, quas ante | 3.13.1 |
| commemoravimus, ratione, narratio non erit | |
| ulla, quae necessario consequatur; sed si qua inciderit, | |
| qu<o>m aliquod factum eius, de quo loquemur, nobis | |
| narrandum sit cum laude aut vituperatione, praecep- | 5 |
| tio narrandi de primo libro repetetur. | |
| Divisione hac utemur: exponemus, quas res lau- | |
| daturi sumus aut vituperaturi; deinde, ut quaeque, | |
| quove tempore res erit gesta, ordine dicemus, ut, quid | |
| quamque tute cauteque egerit, intellegatur. Sed | 10 |
| exponere oportebit animi virtutes aut vitia; deinde | |
| commoda aut incommoda corporis aut rerum exter- | |
| narum, quomodo ab animo tractata sunt, demonstrare. | |
| Ordinem hunc adhibere in demonstranda vita debe- | |
| mus: ab externis rebus: genus: in laude, quibus | 15 |
| maioribus natus sit; si bono genere, parem aut excel- | |
| siorem fuisse; si humili genere, ipsum in suis, non | |
| in maiorum virtutibus habuisse praesidium; in vitu- | |
| peratione, si bono genere, dedecori maioribus fuisse; | |
| si malo, tamen his ipsis detrimento fuisse. Edu- | 20 |
| catio: in laude, * * * honeste in bonis disciplinis | |
| totius pueritiae fuerit; in vituperatione * * * <De>inde | 14.1 |
| tran<s>ire oportet ad corporis commoda: natura si | |
| sit dignitas atque forma, laude<i> fuisse eam, non | |
| quemadmodum ceteris detrimento atque dedecori; si | |
| vires atque velocitas egregia, honestis haec exerci- | 5 |
| tationibus et industriis dicemus conparata; si vale- | |
| tudo perpetua, diligentia et temperantia cupiditatum; | |
| in vituperatione, si erunt haec corporis commoda, de | |
| his usum dicemus, quae casu et natura tamquam qui- | |
| libet gladiator habuerit; si non erunt, praeter formam | 10 |
| omnia ipsius culpa et intemperantia <a>fuisse dicemus. | |
| Deinde revertemur ad extraneas res, et in his | |
| animi virtutes aut vitia quae fuerint, considerabi- | |
| mus; divitiae an paupertas fuerit, et quae potesta<te>s, | |
| quae gloriae, quae amicitiae, quae inimicitiae, et quid | 15 |
| fortiter inimicitiis gerundis fecerit; cuius causa sus- | |
| ceperit inimicitias; qua fide, benivolentia, officio ges- | |
| serit amicitias; in divitiis qualis aut paupertate cuius- | |
| modi fuerit; quemadmodum habuerit in potestatibus | |
| gerundis animum. Si interierit, cuiusmodi mors eius | 20 |
| fuerit, cuiusmodi res mortem eius sit consecuta. Ad | 15.1 |
| omnes autem res, in quibus animus hominis maxime | |
| consideratur, illae quattuor animi virtutes erunt ad- | |
| commodandae; ut, si laudemus, aliud iuste, aliud for- | |
| titer, aliud modeste, et aliud prudenter factum esse | 5 |
| dicamus; si vituperabimus, aliud iniuste, aliud | |
| inmodeste, aliud ignave, aliud stulte factum praedice- | |
| mus. Perspicuum est iam nimirum ex hac dis- | |
| positione, quemadmodum sit tractanda tripertita di- | |
| visio laudis et vituperationis, si illud etiam adsump- | 10 |
| serimus, non necesse esse nos omnes has partes in | |
| laudem aut in vituperationem transferre, propterea | |
| quod saepe ne incidunt quidem, saepe ita tenuiter | |
| incidunt, ut non sint necessaria dictu. Quapropter | |
| eas partes, quae firmissimae videbuntur, legere oportebit. | 15 |