| Conclusionibus brevibus utemur, enumera- | 3.15.16 |
| tione ad exitum causae; in ipsa causa crebras et | |
| breves amplificationes interponemus per locos com- | |
| munis. | |
| Nec hoc genus causae, eo quod raro accidit in vita, | 20 |
| neglegentius commendandum est: neque enim id quod | |
| potest accidere, ut faciendum sit aliquando, non opor- | |
| tet velle quam adcommodatissime posse facere; et si | |
| separatim haec causa minus saepe tractatur, at in | |
| iudicialibus et in deliberativis causis saepe magnae | 25 |
| partes versantur laudis aut vituperationis. Quare in | |
| hoc quoque causae genere nonnihil industriae con- | |
| sumendum putemus. Nunc, absoluta a nobis difficil- | |
| lima parte rhetoricae, hoc est inventione perpolita | |
| atque omne causae genus adcommodata, tempus est | 30 |
| ad ceteras partes proficisci. Deinceps igitur de dis- | |
| positione dicemus. | |
| Quoniam DISPOSITIO est, per quam illa, quae in- | 16.1 |
| venimus, in ordinem redigimus, ut certo quidquid loco | |
| pronuntietur, videndum est, cuiusmodi rationem in | |
| disponendo habere conveniat. Genera dispositionum | |
| sunt duo: unum ab institutione artis profectum, al- | 5 |
| terum ad casum temporis adcommodatum. | |
| Ex institutione artis disponemus, cum sequemur | |
| eam praeceptionem, quam in primo libro expo- | |
| suimus, hoc est, ut utamur principio, narratione, di- | |
| visione, confirmatione, confutatione, conclusione; et | 10 |
| ut hunc ordinem, quemadmodum praeceptum est ante, | |
| in dicendo sequamur. Item ex institutione | |
| artis non modo totas causas per orationem, sed sin- | |
| gulas quoque argumentationes disponemus, quemad- | |
| modum in libro secundo docuimus: in expo- | 15 |
| sitionem, rationem, confirmationem rationis, exorna- | |
| tionem, conclusionem. Haec igitur duplex dispo- | 17.1 |
| sitio est: una per orationes, altera per argumenta- | |
| tiones, ab institutione artis profecta. |