| Est autem alia dispositio, quae, cum ab ordine arti- | 3.17.4 |
| ficioso recedendum est, oratoris iudicio ad tempus | 5 |
| adcommodatur; ut si ab narratione dicere incipiamus | |
| aut ab aliqua firmissima argumentatione aut littera- | |
| rum aliquarum recitatione; aut si secundum principium | |
| confirmatione utamur, deinde narratione aut si quam | |
| eiusmodi permutationem ordinis faciemus; quorum | 10 |
| nihil, nisi causa postulat, fieri oportebit. Nam si vehe- | |
| menter aures auditorum optunsae videbuntur atque | |
| animi defatigati ab adversariis multitudine verborum, | |
| commode poterimus principio supersedere, exordiri | |
| causam aut a narratione aut aliqua firma argumen- | 15 |
| tatione. Deinde, si commodum erit, quod non semper | |
| necesse est, ad principii sententiam reverti licebit. Si | |
| causa nostra magnam difficultatem videbitur habere, | |
| ut nemo aequo animo principium possit audire, ab | |
| narratione cum inceperimus, ad principii sententiam | 20 |
| revertemur. Si narratio parum probabilis, exordiemur | |
| ab aliqua firma argumentatione. His commutationibus | |
| et translationibus saepe uti necesse est, cum ipsa res | |
| artificiosa dispositionem artificiose commutare | |
| cogit. | 25 |
| In confirmatione et confutatione argumentationum | 18.1 |
| dispositiones huiusmodi convenit habere: firmissimas | |
| argumentationes in primis et in postremis causae par- | |
| tibus conlocare; mediocris et neque inutiles ad dicen- | |
| dum neque necessarias ad probandum, quae, si sepa- | 5 |
| ratim ac singulae dicantur, infirmae sint, cum ceteris | |
| coniunctae firmae et probabiles fiunt, interponi [in | |
| medio conlocari] oportet. Nam et statim re narrata | |
| expectat animus auditoris, se<i> qua re causa confirmari | |
| possit—quapropter continuo firmam aliquam oportet | 10 |
| inferre argumentationem—: et, reliqua, quoniam nu- | |
| perrime dictum facile memoriae mandatur, utile est, | |
| cum dicere desinamus, recentem aliquam relinquere | |
| in animis auditorum bene firmam argumentationem. | |
| Haec dispositio locorum, tamquam instructio militum, | 15 |
| facillime in dicendo, sicut illa in pugnando, parere | |
| poterit victoriam. |