| PRONUNTIATIONEM multi maxime utilem oratori | 3.19.1 |
| dixerunt esse et ad persuadendum plurimum valere. | |
| Nos quidem unum de quinque rebus plurimum posse | |
| non facile dixerimus, nec egregie magnam esse utili- | |
| tatem in pronuntiatione audacter confirmaverimus. | 5 |
| Nam commodae inventiones et concinnae verborum | |
| elocutiones et partium causae artificiosae disposi- | |
| tiones et horum omnium diligens memoria sine pro- | |
| nuntiatione non plus, quam sine his rebus pronuntiatio | |
| sola valere poterit. Quare, et quia nemo de ea re | 10 |
| diligenter scripsit—nam omnes vix posse putarunt | |
| de voce et vultu et gestu dilucide scribi, cum eae res | |
| ad sensus nostros pertinerent—et quia magnopere | |
| ea pars a nobis ad dicendum conparanda est, non | |
| neglegenter videtur tota res consideranda. | 15 |
| Dividitur igitur pronuntiatio in vocis figuram et | |
| in corporis motum. Figura vocis est ea, quae suum | |
| quendam possidet habitum ratione et industria con- | |
| paratum. Ea dividitur in tres partes: magnitudi- | 20.1 |
| nem, firmitudinem, mollitudinem. | |
| Magnitudinem vocis maxime conparat natura, non- | |
| nihil auget, sed maxime amplificat a<d>curatio. | |
| Firmitudinem vocis maxime conparat <cura>, non- | 5 |
| nihil adauget et maxime conservat exercitatio imi- | |
| tationis. | |
| Mollitudinem vocis, hoc est, ut eam torquere in di- | |
| cendo nostro commodo possimus, maxime faciet exer- | |
| citatio declamationis. | 10 |
| Quapropter de magnitudine vocis et firmitudinis | |
| parte, quoniam altera natura paritur, altera cura con- | |
| paratur, nihil nos adtinet commonere, nisi ut ab <i>is, | |
| qui non inscii sunt eius artificii, ratio curandae | |
| vocis petatur. De ea parte firmitudinis, quae conser- | 15 |
| vatur ratione declamationis, et de mollitudine vocis, | |
| quae maxime necessaria est oratori, quoniam ea quo- | |
| que moderatione declamationis conparatur, dicendum | |
| videtur. |