| Firmam ergo maxime poterimus in dicendo vocem | 3.21.1 |
| conservare, si quam maxime sedata et depressa voce | |
| principia dicemus. Nam laeditur arteria, si, antequam | |
| voce lene<i> permulsa est, acri clamore completur. | |
| Et intervallis longioribus uti convenit: recreatur | 5 |
| enim spiritu vox et arteriae reticendo adquiescunt. | |
| Et in continuo clamore remittere et ad sermonem | |
| transire oportet: commutationes enim faciunt, ut nullo | |
| genere vocis effuso in omni voce integri simus. | |
| Et acutas vocis exclamationes vitare debemus: | 10 |
| ictus enim fit et vulnus arteriae acuta atque attenuata | |
| nimis adclamatione, et qui splendor est vocis, con- | |
| sumitur uno clamore universus. | |
| Et uno spiritu continenter multa dicere in extrema | |
| convenit oratione: fauces enim calefiunt et arteriae | 15 |
| conplentur et vox, quae tractata varie est, reducitur | |
| in quendam sonum aequabilem atque constantem. | |
| Qua<m> saepe rerum naturae gratia quaedam iure | |
| debetur! velut accidit in hac re. Nam quae dicimus | |
| ad vocem servandam prodesse, eadem a<d>tinent ad | 20 |
| suavitudinem pronuntiationis, ut, quod nostrae voci | |
| prosit, idem voluntati auditoris probetur. | |
| Utile est ad firmitudinem sedata vox in principio. | 22.1 |
| Quid insuavius quam clamor in exordio causae? | |
| Intervalla vocem confirmant; eadem sententias con- | |
| cinniores divisione reddunt et auditori spatium cogi- | |
| tandi relinquunt. | 5 |
| Conservat vocem continui clamoris remissio: et | |
| auditorem quidem varietas maxime delectat, cum ser- | |
| mone animum retinet aut exsuscitat clamore. | |
| Acuta exclamatio vocem volnerat; eadem laedit | |
| auditorem: habet enim quiddam inliberale et ad mu- | 10 |
| liebrem potius vociferationem quam ad virilem digni- | |
| tatem in dicendo adcommodatum. |