| In extrema oratione continens vox remedio est voci. | 3.22.13 |
| Quid? haec eadem nonne animum vehementissime | |
| calefacit auditoris in totius conclusione causae? | 15 |
| Quoniam [res] igitur eadem vocis firmitudini et | |
| pronuntiationis suavitudini prosunt, de utraque re si- | |
| mul erit in praesentia dictum, de firmitudine, quae | |
| visa sunt, de suavitudine, quae coniuncta fuerunt: | |
| cetera suo loco paulo post dicemus. | 20 |
| Mollitudo igitur vocis, quoniam omnis ad rhe- | 23.1 |
| toris praeceptionem pertinet, diligentius nobis con- | |
| sideranda est. Eam dividimus in sermonem, conten- | |
| tionem, amplificationem. | |
| Sermo est oratio remissa et finitima cotidianae lo- | 5 |
| cutioni. | |
| Contentios<t> oratio acris et ad confirmandum et ad | |
| confutandum adcommodata. | |
| Amplificatio est oratio, quae aut in iracundiam in- | |
| ducit aut ad misericordiam trahit auditoris animum. | 10 |
| Sermo dividitur in partes qua<t>tuor: dignitatem, de- | |
| monstrationem, narrationem, iocationem. | |
| Dignitas est oratio cum aliqua gravitate et | |
| vocis remissione. | |
| <Demonstratio est> oratio, quae docet remissa | 15 |
| voce, quomodo quid fieri potuerit aut non potuerit. | |
| Narratio est rerum gestarum aut proinde ut ge- | |
| starum expositio. | |
| Iocatio est oratio, quae ex aliqua re risum pu- | |
| dentem et liberalem potest conparare. | 20 |
| Contentio dividitur in continuationem et in distri- | |
| butionem. |