| Continuatio est orationis enuntiandae a<d>cele- | 3.23.23 |
| ratio clamosa. | |
| Distributio est in contentione oratio frequens | 25 |
| cum raris et brevibus intervallis acri vociferatione. | |
| Amplificatio dividitur in cohortationem et conque- | 24.1 |
| stionem. | |
| Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum | |
| amplificans auditorem ad iracundiam adducit. | |
| Conquestio est oratio, quae incommodorum am- | 5 |
| plificatione animum auditoris ad misericordiam per- | |
| ducit. | |
| Quoniam igitur mollitudo vocis in tres partes di- | |
| visa est, et eae partes ipsae sunt in octo partes | |
| alias distributae, harum octo partium, quae cuiusque | 10 |
| idonea pronuntiatio sit, demonstrandum videtur. | |
| Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus | |
| quam sedatissuma et depressissuma voce uti con- | |
| veniet; ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad | |
| tragicam transeamus. | 15 |
| Cum autem est in demonstratione, voce pau- | |
| lolum attenuata crebris intervallis et divisionibus | |
| oportet uti, ut in ipsa pronuntiatione eas res, quas | |
| demonstrabimus, inserere atque insecare videamur in | |
| animis auditorum. | 20 |
| Cum autem est sermo in narratione, vocum va- | |
| rietates opus sunt, ut, quo quidque pacto gestum | |
| sit, ita narrari videatur. Strenue quod volumus osten- | |
| dere factum: celeriuscule dicemus; at aliud otiose: | |
| retardabimus. Deinde modo acriter, tum clementer, | 25 |
| maeste, hilare in omnes partes commutabimus ut | |
| verba item pronuntiationem. Si qua inciderint in nar- | |
| rationem dicta, rogata, responsa, si quae admirationes | |
| de quibus nos narrabimus, diligenter animum adverte- | |
| mus, ut omnium personarum sensus atque animos | 30 |
| voce exprimamus. |