Sin erit sermo in iocatione, leviter tremibunda 3.25.1
voce, cum parva significatione risus, sine ulla suspi-
cione nimiae cachinnationis leniter oportebit ab ser-
mone serio torquere <verba> ad liberalem iocum [vo-
cem]. 5
  Cum autem contendere oportebit, quoniam id
aut per continuationem aut per distributionem facien-
dums<t>, in continuatione, adaucto mediocriter sono
vocis, verbis continuandis vocem quoque augere opor-
tebit et torquere sonum et celeriter cum clamore verba 10
conficere, ut vim volubilem orationis vociferatio con-
sequi possit.
  In distributione vocis ab imis faucibus excla-
mationem quam clarissimam adhibere oportet, et quan-
tum spatii <in> singulas exclamationes sumpserimus, 15
tantum in singula intervalla spatii consumere iubemur.
  In amplificationibus cum cohortatione
utemur voce attenuatissima, clamore leni, sono
aequabili, commutationibus crebris, maxima celeri-
tate. 20
  In conquestione utemur voce depressa, incli-
nato sono, crebris intervallis, longis spatiis, magnis
commutationibus. De figura vocis satis dictum est:
nunc de corporis motu dicendum videtur.
  Motus est corporis gestus et vultus moderatio 26.1
quaedam, quae probabiliora reddit ea, quae pronun-
tiantur. Convenit igitur in vultu pudorem et acrimo-
niam esse, in gestu nec venustatem conspiciendam nec
turpitudinem esse, ne aut histriones aut operarii vi- 5
deamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas vox
est distributa, motus quoque corporis ratio videtur
esse adcommodanda.