| Dicimus igitur eos id, quod alienis utantur, peccare, | 4.7.26 |
| cummagis etiam delinquere, quod a multis exempla | |
| sumant. Et de eo, quod postea diximus, antea videa- | |
| mus. Si concederem aliena oportere adsumere ex- | |
| empla, vincerem unius oportere, primum quod hoc | 30 |
| contra nulla staret illorum ratio. Licet enim eligerent | |
| et probarent quemlibet, qui sibi in omnes res subpedi- | |
| taret exempla, vel poëtam vel oratorem, cuius auctori- | |
| tate niterentur. Deinde interest magni eius, qui | |
| discere vult, utrum omnium omnia an omnia a ne- | 35 |
| mine [aliud alium] putet consequi posse. Si enim pu- | |
| tabit posse omnia penes unum consistere, ipse quo- | |
| que ad omnium nitetur facultatem. Si id desperarit, | |
| in paucis se exercebit; ipsis enim contentus erit, nec | |
| mirum, cum ipse praeceptor artis omnia penes unum | 40 |
| reperire non potuerit. Allatis igitur exemplis a Ca- | |
| tone, a Graccis, a Laelio, a Scipione, Galba, Porcina, | |
| Crasso, Antonio, ceteris, item sumptis aliis a poëtis et | |
| historiarum scriptoribus necesse erit eum, qui di- | |
| scet, putare ab omnibus omnia, ab uno pauca vix po- | 45 |
| tuisse sumi. Quare unius alicuius esse similem satis | 8.1 |
| habebit; omnia, quae omnes habuerint, solum ha- | |
| bere se posse diffidet. Ergo inutiles<t> ei, qui discere | |
| vult, non putare unum omnia posse. Igitur nemo | |
| in hanc incideret opinionem, si ab uno exempla sump- | 5 |
| sissent. Nunc hoc signi est ipsos artis scriptores non | |
| putasse unum potuisse in omnibus elocutionis parti- | |
| bus enitere, quoniam neque sua protulerunt neque | |
| unius alicuius aut denique duorum, sed ab omnibus | |
| oratoribus et poëtis exempla sumpserunt. Deinde, | 10 |
| si quis velit artem demonstrare nihil prodesse ad di- | |
| cendum, non male utatur hoc adiumento, quod unius | |
| omnis artis partes consequi nemo potuerit. Quod igi- | |
| tur iuvat eorum rationem, qui omnino non probent | |
| artem, id non ridiculum est ipsum artis scriptorem | 15 |
| suo iudicio conprobare? Ergo ab uno sumenda fuisse | |
| docuimus exempla, si semper aliunde sumerentur. |