| 'At exempla, quoniam testimoniorum similia | 4.5.11 |
| sunt, item convenit ut testimonia ab hominibus pro- | |
| batissimis sumi.' Primum omnium exempla po- | |
| nuntur nec confirmandi neque testificandi causa, sed | |
| demonstrandi. Non enim, cum dicimus esse exorna- | 15 |
| tionem, quae verbi causa constet ex similiter desi- | |
| nentibus verbis et su<m>imus hoc exemplum a Crasso: | |
| 'quibus possumus et debemus' testimonium conloca- | |
| mus, sed exemplum. Hoc interest igitur inter testi- | |
| monium et exemplum: exemplo demonstratur id, quod | 20 |
| dicimus, cuiusmodi sit; testimonio, esse illud ita, ut | |
| nos dicimus, confirmatur. Praeterea oportet testi- | 6.1 |
| monium cum re convenire; aliter enim rem non po- | |
| test confirmare. At id, quod illi faciunt, quo<m> re non | |
| convenit. Quid ita? Quia pollicentur artem se scri- | |
| bere, exempla proferunt ab <i>is plerumque, qui artem | 5 |
| nescierunt. Tum quis est, qui possit id, quod de | |
| arte scripserit, conprobare, nisi aliquid scribat ex arte? | |
| Contraque faciunt, quam polliceri videntur. Nam cum | |
| scribere artem instituunt, videntur dicere se excogi- | |
| tasse, quod alios doceant; cum scribunt, ostendunt | 10 |
| nobis, alii quid excogitarint. | |
| 'At hoc ipsum difficile est,' inquiunt, 'eligere | |
| de multis.' Quid dicitis difficile, utrum laboriosum | |
| an artificiosum? Laboriosum non statim praeclarum. | |
| Sunt enim multa laboriosa, quae si faciatis, non con- | 15 |
| tinuo gloriemini; nisi etiam, si vestra manu fabulas | |
| aut orationes totas transscripsissetis, gloriosum puta- | |
| retis. Sin istud artificiosum egregium dicitis, videte | |
| ne insueti rerum maiorum videamini, si vos parva res | |
| sicuti magna delectabit. Nam isto modo selegere ru- | 20 |
| dis quidem nemo potest, sed sine summo artificio | |
| multi. Quisquis enim audivit de arte paulo plus, in | 7.1 |
| elocutione praesertim, omnia videre poterit, quae ex | |
| arte dicentur; facere nemo poterit nisi eruditus. Ita | |
| ut, si Ennii de tragoediis velis sententias eligere | |
| aut de Pacuvianis nuntios, sed quia plane rudis id | 5 |
| facere nemo poterit, cum feceris, te litteratissimum | |
| putes, ineptus sis, propterea quod id facile faciat qui- | |
| vis mediocriter litteratus, item si, cum de orationibus | |
| aut poëmatis elegeris exempla, quae certis signis arti- | |
| ficii notata sunt, quia rudis id nemo facere possit, | 10 |
| artificiosissime te fecisse putes, erres, propterea quod | |
| isto signo videmus te nonnihil scire, aliis signis multa | |
| scire intellegemus. Quod si artificiosum est intelle- | |
| gere, quae sint ex arte scripta, multo est artificiosius | |
| ipsum scribere ex arte. Qui enim scribit artificiose, | 15 |
| ab aliis commode scripta facile intell<e>gere poterit; | |
| qui eliget facile, non continuo commode ipse scribet. | |
| Et, si est maxime artificiosum, alio tempore utantur | |
| ea facultate, non tum, cum parere et ipsi gignere et | |
| proferre debent. Postremo in eo vim artificii consu- | 20 |
| mant, ut ipsi ab aliis potius eligendi, quam aliorum | |
| boni selectores existimentur. Contra ea, quae ab iis | |
| dicuntur, qui dicunt alienis exemplis uti oportere, sa- | |
| tis est dictum. Nunc, quae separatim dici possint, | |
| consideremus. | 25 |