| Postremo hoc ipsum summum est artificium res | 4.3.1 |
| varias et dispares in tot poëmatis et orationibus spar- | |
| sas et vage disiectas ita diligenter eligere, ut unum | |
| quodque genus exemplorum sub singulos artis lo- | |
| cos subicere possis. Hoc si industria solum fieri pos- | 5 |
| set, tamen essemus laudandi, cum talem laborem | |
| non fugissemus; nunc sine summo artificio non po- | |
| test fieri. Quis est enim, qui, non summe cum tenet | |
| artem, possit ea, quae iubeat ars, de tanta et tam | |
| diffusa scriptura notare et separare? Ceteri, cum le- | 10 |
| gunt orationes bonas aut poëmata, probant oratores | |
| et poëtas neque intellegunt, qua re commoti probent, | |
| quod scire non possunt, ubi sit nec quid sit nec quo | |
| modo factum sit id, quod eos maxime delectet; at | |
| is, qui et haec omnia intellegit, et idonea maxime | 15 |
| eligit, et omnia in arte maxime scribenda redigit in | |
| singulas rationes praeceptionis, necesse est eius rei | |
| summus artifex sit. Hoc igitur ipsum maximum arti- | |
| ficium est in <a>rte sua posse et alienis exemplis uti. | |
| Haec illi cum dicunt, magis nos auctoritate sua | 4.1 |
| commovent quam veritate disputationis. Illud enim | |
| veremur, ne cui satis sit ad contrariam rationem pro- | |
| bandam, quod ab ea steterint <i>i, et qui inventores | |
| huius artificii fuerint et vetustate iam satis omnibus | 5 |
| probati sint. Quodsi, illorum auctoritate remota, res | |
| omnes volent cum re conparare, intellegent non om- | |
| nia concedenda esse antiquitati. | |
| Primum igitur, ab eis quod de modestia dicitur, | |
| videamus, ne nimium pueriliter proferatur. Nam si | 10 |
| tacere aut nil scribere modestia est, cur quicquam | |
| scribunt aut locuntur? Sin aliquid suum scribunt, cur, | |
| quo setius omnia scribant, inpediuntur modestia? | |
| Quasi si quis Olympia cum venerit cursum et steterit, | |
| ut mittatur, inpudentis dicat esse illos, qui currere | 15 |
| coeperint, ipse intra carcerem stet et naret aliis, quo- | |
| modo Ladas aut †boviscum sisonius cursitarint, sic | |
| isti, cum in artis curriculum descenderunt, illos, qui | |
| in eo, quod est artificii, elaborent, aiunt facere inmo- | |
| deste, ipsi aliquem antiquum oratorem aut poëtam | 20 |
| laudant aut scripturam, sic uti in stadium rhetoricae | |
| prodire non audeant. Non ausim dicere, sed tamen | 5.1 |
| vereor, ne, qua in re laudem modestiae venentur, in | |
| ea ipsa re sint inpudentes. 'Quid enim tibi vis?' ali- | |
| quis inquiat. 'Artem tuam scribis; gignis novas nobis | |
| praeceptiones; eas ipse confirmare non potes; ab aliis | 5 |
| exempla sumis. Vide ne facias inpudenter, qui tuo | |
| nomine<i> velis ex aliorum laboribus libare laudem.' | |
| Nam si eorum volumina prenderint antiqui ora- | |
| tores et poëtae et suum quisque de libris suis tulerit, | |
| nihil istis, quod suum velint, relinquatur. | 10 |