| LIBER QUARTUS | |
| Quoniam in hoc libro, Herenni, de ELOCUTIONE | 4.1.1 |
| conscripsimus et, quibus in rebus opus fuit exemplis | |
| uti, nostris exemplis usi sumus et id fecimus praeter | |
| consuetudinem Graecorum, qui de hac re scripserunt, | |
| necessario faciendum est, ut paucis rationem nostri | 5 |
| consilii demus. Atque hoc nos necessitudine facere, non | |
| studio, satis erit signi, quod in superioribus libris | |
| nihil neque ante rem neque praeter rem locuti sumus. | |
| Nunc, si pauca, quae res postulat, dixerimus, tibi id, | |
| quod reliquum est artis, ita uti instituimus, persol- | 10 |
| vemus. Sed facilius nostram rationem intelleges, si | |
| prius, quid illi dicant, cognoveris. | |
| Compluribus de causis putant oportere, cum ipsi | |
| praeceperint, quo pacto oporteat ornare elocutionem, | |
| unius cuiusque generis ab oratore aut poëta probato | 15 |
| sumptum ponere exemplum. | |
| Et primum se id modestia commotos facere di- | |
| cunt, propterea quod videatur esse ostentatio quae- | |
| dam non satis habere praecipere de artificio, sed etiam | |
| ipsos videri velle artificiose gignere exempla: hoc | 20 |
| est, inquiunt, ostentare se, non ostendere artem. Quare | 2.1 |
| pudor in primis est ad eam rem inpedimento, ne, ut | |
| nos et solos probare, nos amare alios contemnere et | |
| deridere videamur. Etenim cum possimus ab Ennio | |
| sumere aut a Gracco ponere exemplum, videtur esse | 5 |
| adrogantia illa relinquere, ad sua devenire. | |
| Praeterea exempla testimoniorum locum opti- | |
| nent. Id enim, quod admonuerit et leviter fecerit | |
| praeceptio, exemplo sicut testimonio conprobatur. | |
| Non igitur ridiculus sit, si quis in lite aut in iudicio | 10 |
| domesticis testimoniis pugnet? Ut enim testimo- | |
| nium, sic exemplum rei confirmandae causa sumitur. | |
| Non ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi, ne, | |
| quod aliud confirmare debeat, egeat id ipsum con- | |
| firmationis. Etenim necesse est, aut se omnibus ante- | 15 |
| ponant et sua maxime probent, aut negent optima | |
| esse exempla quae a probatissimis oratoribus aut | |
| poetis sumpta sint. Si se omnibus anteponant, in- | |
| tolerabili a<d>rogantia sunt; si quos sibi praeponant | |
| et eorum exempla suis exemplis non putant praestare, | 20 |
| non possunt dicere, quare sibi illos anteponant. | |
| Quid? ipsa auctoritas antiquorum non cum res pro- | |
| babiliores tum hominum studia ad imitandum ala- | |
| criora reddit? Immo erigit omnium cupiditates et | |
| acuit industriam, cum spes iniecta est posse imitando | 25 |
| Gracci aut Crassi consequi facultatem. |