| Nunc, ne forte verborum memoriam aut nimis dif- | 3.39.11 |
| ficilem aut parum utilem arbitrere, <rerum> ipsarum | |
| memoria contentus sis, quod et utilior <sit> et plus ha- | |
| bea<t> facultatis, admonendus es, quare verborum me- | |
| moriam non inprobemus. Nam putamus oportere | 15 |
| eos, qui velint res faciliores sine labore et molestia | |
| facere, in rebus difficilioribus esse ante exercitatos. | |
| Nec nos hanc verborum memoriam inducimus, ut | |
| versus meminisse possimus, sed ut hac exercita- | |
| tione illa rerum memoria, quae pertinet ad utilitatem, | 20 |
| confirmetur, ut ab hac difficili consuetudine sine la- | |
| bore ad illam facultatem transire possimus. Sed cum | 40.1 |
| in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine | |
| summa adsiduitate exercitationis, tum vero in nemo- | |
| nicis minimum valet doctrina, nisi industria, studio, | |
| labore, diligentia conprobatur. Quam plurimos locos | 5 |
| ut habeas et quam maxime ad praecepta adcommo- | |
| datos curare poteris; in imaginibus conlocandis exer- | |
| ceri cotidie convenit. Non enim, sicut a ceteris stu- | |
| diis abducimur nonnumquam occupatione, item ab | |
| hac re nos potest causa deducere aliqua. Numquam | 10 |
| est enim, quin aliquid memoriae tradere velimus et | |
| tum maxime, cum aliquo maiore negotio detinemur. | |
| Quare, cum sit utile facile meminisse, non te fallit, | |
| quod tantopere utile sit, quanto labore sit adpeten- | |
| dum: quod poteris existimare utilitate cognita. Plu- | 15 |
| ribus verbis ad eam te hortari non est sententia, ne | |
| aut tuo studio diffisi aut minus, quam res postulat, | |
| dixisse videamur. De quinta parte rhetoricae deinceps | |
| dicemus: tu primas quasque partes in animo frequenta | |
| et, quod maxime necesse est, exercitatione confirma. | 20 |