| Imagines igitur nos in eo genere constituere opor- | 3.37.1 |
| tebit, quod genus in memoria diutissime potest ha<e>- | |
| re<r>e. Id accidet, si quam maxime notatas simili- | |
| tudines constituemus; si non multas nec vagas, sed ali- | |
| quid agentes imagines ponemus; si egregiam pulcritu- | 5 |
| dinem aut unicam turpitudinem eis adtribuemus; si ali- | |
| quas exornabimus, ut si coronis aut veste purpurea, | |
| quo nobis notatior sit similitudo; aut si qua re defor- | |
| mabimus, ut si cruentam aut caeno oblitam aut rubrica | |
| delibutam inducamus, quo magis insignita sit forma, | 10 |
| aut ridiculas res aliquas imaginibus adtribuamus: nam | |
| ea res quoque faciet, ut facilius meminisse valeamus. | |
| Nam, quas res veras facile meminimus, eas- | |
| dem fictas et diligenter notatas meminisse non diffi- | |
| cile est. Sed illud facere oportebit, ut identidem pri- | 15 |
| mos quosque locos imaginum renovandarum causa | |
| celeriter animo pervagemus. | |
| Scio plerosque Graecos, qui de memoria scripserunt, | 38.1 |
| fecisse, ut multorum verborum imagines conscriberent, | |
| uti, qui ediscere vellent, paratas haberent, ne quid in | |
| quaerendo consumerent operae. Quorum rationem ali- | |
| quot de causis inprobamus: primum, quod in ver- | 5 |
| borum innumerabili multitudine ridiculums<t> mille ver- | |
| borum imagines conparare. Quantulum enim pote- | |
| runt haec valere, cum ex infinita verborum copia | |
| modo aliud modo aliud nos verbum meminisse opor- | |
| tebit? Deinde cur volumus ab industria quem- | 10 |
| quam removere, ut ne quid ipse quaerat, nos illi om- | |
| nia parata quaesita tradamus? Praeterea simili- | |
| tudine alia alius magis commovetur. Nam ut saepe, | |
| formam si quam similem cuipiam dixerimus esse, non | |
| omnes habemus adsensores, quod alii videtur aliud, | 15 |
| item fit in imaginibus, ut, quae nobis diligenter | |
| nota<ta> sit, ea parum videatur insignis aliis. Quare sibi | 39.1 |
| quemque suo commodo convenit imagines conparare. | |
| Postremo praeceptoris est docere, quemadmodum | |
| quaeri quidque conveniat, et unum aliquod aut alte- | |
| rum, non omnia, quae eius generis erunt, exempli | 5 |
| causa subicere, quo res possit esse dilucidior: ut | |
| quo<m> de prohemiis quaerendis disputamus, rationem | |
| damus quaerendi, non mille prohemiorum genera | |
| conscribimus, idem arbitramur de imaginibus fieri | |
| convenire. | 10 |