| Cum verborum similitudines imaginibus expri- | 3.34.6 |
| mere volemus, plus negotii suscipiemus et magis in- | |
| genium nostrum exercebimus. Id nos hoc modo fa- | |
| cere oportebit: | |
| Iam domu<m i>tionem reges Atridae parant | 10 |
| * * * in loco constituere manus ad caelum tollentem | |
| Domitium, cum a Regibus Marciis loris caedatur: hoc | |
| erit 'Iam domum <i>tionem reges'; in altero loco Aeso- | |
| pum et Cimbrum subornari, ut ad Ephigeniam, in | |
| Agamemnonem et Menelaum: hoc erit 'Atridae pa- | 15 |
| rant'. Hoc modo omnia verba erunt expressa. Sed | |
| haec imaginum conformatio tum valet, si naturalem | |
| memoriam exsuscitaverimus hac notatione, ut versu | |
| posito ipsi nobiscum primum transeamus bis aut ter | |
| eum versum, deinde tum imaginibus verba exprima- | 20 |
| mus. Hoc modo naturae subpeditabitur doctrina. Nam | |
| utraque altera separata minus erit firma, ita tamen, | |
| ut multo plus in doctrina atque arte praesidii sit. | |
| Quod docere non gravaremur, ne<i> metueremus, ne, | |
| cum ab instituto nostro recessissemus, minus com- | 25 |
| mode servaretur haec dilucida brevitas praeceptionis. | |
| Nunc, quoniam solet accidere, ut imagines partim | 35.1 |
| firmae et <ac>res et ad monendum idoneae sint, partim | |
| inbecillae et infirmae, quae vix memoriam possint | |
| excitare, qua de causa utrumque fiat, considerandum | |
| est, ut cognita causa, quas vitemus et quas sequamur | 5 |
| imagines, scire possimus. | |
| Docet igitur nos ipsa natura, quid oporteat fieri. | |
| Nam si quas res in vita videmus parvas, usitatas, cot- | |
| tidianas, meminisse non solemus propterea quod nulla | |
| nova nec admirabili re commovetur animus: at si | 10 |
| quid videmus aut audimus egregie turpe aut hone- | |
| stum, inusitatum, magnum, incredibile, ridiculum, id | |
| diu meminisse consuevimus. Itaque quas res ante | |
| ora videmus aut audimus, obliviscimur plerumque; | |
| quae acciderunt in pueritia, meminimus optime saepe; | 15 |
| nec hoc alia de causa potest accidere, nisi quod usi- | |
| tatae res facile e memoria elabuntur, insignes et no- | |
| vae diutius manent in animo. Solis exortus, cursus, | 36.1 |
| occasus nemo admiratur, propterea quia cottidie fiunt; | |
| at eclipsis solis mirantur, quia raro accidunt, et solis | |
| eclipsis magis mirantur quam lunae, propterea quod | |
| hae crebriores sunt. Docet ergo se natura vulgari et | 5 |
| usitata re non exsuscitari, novitate et insigni quodam | |
| negotio commoveri. Imitetur ars igitur naturam et, | |
| quod ea desiderat, <id> inveniat, quod ostendit, sequa- | |
| tur. Nihil est enim, quod aut natura extremum in- | |
| venerit aut doctrina primum; sed rerum principia ab | 10 |
| ingenio profecta sunt, exitus disciplina conparantur. |