| Sed quamquam facile est ei, qui paulo plura | 3.32.9 |
| noverit, quamvis multos et idoneos locos conparare, | 10 |
| tamen si qui satis idoneos invenire se non putabit, | |
| ipse sibi constituat quam volet multos licebit. Cogi- | |
| tatio enim quamvis regionem potest amplecti et in ea | |
| situm loci cuiusdam ad suum arbitrium fabricari et | |
| architectari. Quare licebit, si hac prompta copia con- | 15 |
| tenti non erimus, nosmet ipsos nobis cogitatione no- | |
| stra regionem constituere et idoneorum locorum com- | |
| modissimam distinctionem conparare. De locis satis | |
| dictum est; nunc ad imaginum rationem transeamus. | |
| Quoniam ergo rerum similes imagines esse opor- | 33.1 |
| tet, ex omnibus <rebus> nosmet nobis similitudines eli- | |
| gere debemus. Duplices igitur similitudines esse | |
| debent, unae rerum, alterae verborum. Rerum si- | |
| militudines exprimuntur, cum summatim ipsorum ne- | 5 |
| gotiorum imagines conparamus; verborum similitu- | |
| dines constituuntur, cum unius cuiusque nominis et | |
| vocabuli memoria imagine notatur. | |
| Rei totius memoriam saepe una nota et imagine | |
| simplici conprehendimus; hoc modo, ut si accusator | 10 |
| dixerit ab reo hominem veneno necatum, et heredi- | |
| tatis causa factum arguerit, et eius rei multos dixerit | |
| testes et conscios esse: si hoc primum, ut ad defen- | |
| dendum nobis expeditum sit, meminisse volemus, | |
| in primo loco rei totius imaginem conformabimus: | 15 |
| aegrotum in lecto cubantem faciemus ipsum illum, | |
| de quo agetur, si formam eius detinebimus; si eum | |
| non, at aliquem aegrotum non de minimo loco su- | |
| memus, ut cito in mentem venire possit. Et reum ad | |
| lectum eius adstituemus, dextera poculum, sinistra | 20 |
| tabulas, medico testiculos arietinos tenentem: hoc | |
| modo et testium et hereditatis et veneno necati me- | |
| moriam habere poterimus. Item deinceps cetera cri- | 34.1 |
| mina ex ordine in locis ponemus; et, quotienscum- | |
| que rem meminisse volemus, si formarum dispositione | |
| et imaginum diligenti notatione utemur, facile ea, quae | |
| volemus, memoria consequemur. | 5 |