| Quemadmodum igitur qui litteras sciunt, possunt | 3.30.4 |
| id, quod dictatu<r>, eis scribere et recitare quod scrip- | 5 |
| serunt, item qui n<e>mo<n>ica didicerunt, possunt, quod | |
| audierunt, in locis conlocare et ex his memoriter | |
| pronuntiare. Nam loci cerae aut cartae simillimi sunt, | |
| imagines litteris, dispositio et conlocatio imaginum | |
| scripturae, pronuntiatio lectioni. | 10 |
| Oportet igitur, si volumus multa meminisse, mul- | |
| tos nos nobis locos conparare, uti multis locis mul- | |
| tas imagines conlocare possimus. Item putamus | |
| oportere ex ordine hos locos habere, ne quando per- | |
| turbatione ordinis inpediamur, quo setius, quoto quo- | 15 |
| que loco libebit, vel ab superiore vel ab inferiore parte | |
| imagines sequi et ea, quae mandata locis erunt, edere | |
| possimus: nam ut, si in ordine stantes notos qu<o>m- | |
| plures viderimus, nihil nostra intersit, utrum ab | |
| summo an ab imo an ab medio nomina eorum di- | 20 |
| cere incipiamus, item in locis ex ordine conlocatis | |
| <e>veniet, ut in quamlibebit partem quoque loco lube- | |
| bit imaginibus commoniti dicere possimus id, quod | |
| locis mandaverimus: quare placet et ex ordine locos | 31.1 |
| conparare. Locos, quos sumpserimus, egregie | |
| commeditari oportebit, ut perpetuo nobis haerere pos- | |
| sint: nam imagines, sicuti litterae delentur, ubi nihil | |
| utimur; loci, tamquam cera, remanere debent. Et, | 5 |
| ne forte in numero locorum falli possimus, quintum | |
| quemque placet notari: quod genus, si in quinto loco | |
| manum auream conlocemus, si in decumo aliquem | |
| notum, cui praenomen sit Decumo; deinde facile erit | |
| inceps similis notas quinto quoque loco conlocare. | 10 |
| Item commodius est in derelicta, quam in celebri re- | |
| gione locos conparare, propterea quod frequentia et | |
| obambulatio hominum conturbat et infirmat imagi- | |
| num notas, solitudo conservat integras simulacrorum | |
| figuras. Praeterea dissimilis forma atque natura | 15 |
| loci conparandi sunt, ut distincti interlucere possint: | |
| nam si qui multa intercolumnia sumpserit, contur- | |
| babitur similitudine, ut ignoret, quid in quoquo loco | |
| conlocarit. Et magnitudine modica et mediocris | |
| locos habere oportet: nam et praeter modum ampli | 20 |
| vagas imagines reddunt et nimis angusti saepe non vi- | |
| dentur posse capere imaginum conlocationem. Tum | 32.1 |
| nec nimis inlustris nec vehementer obscuros locos ha- | |
| bere oportet, ne aut obcaecentur tenebris imagines aut | |
| splendore praefulgeant. Intervalla locorum me- | |
| diocria placet esse, fere paulo plus aut minus pedum | 5 |
| tricenum: nam ut aspectus item cogitatio minus valet, | |
| sive nimis procul removeris sive vehementer prope | |
| admoveris id, quod oportet videri. |