| MEMORIA utrum habeat quiddam artificiosi, an | 3.28.4 |
| omnis ab natura proficiscatur, aliud dicendi tempus | 5 |
| magis idoneum dabitur. Nunc proinde atque constet | |
| in hac re multum valere artem et praeceptionem, ita | |
| de ea re loquemur. Placet enim nobis esse artificium | |
| memoriae; quare placeat, alias ostendemus; in prae- | |
| sentia, cuiusmodi sit ea, aperiemus. | 10 |
| Sunt igitur duae memoriae: una naturalis, altera | |
| artificiosa. Naturalis est ea, quae nostris animis | |
| insita est et simul cum cogitatione nata; artificiosa | |
| est ea, quam confirmat inductio quaedam et ratio prae- | |
| ceptionis. Sed q<ua> via in ceteris rebus ingenii bonitas | 15 |
| imitatur saepe doctrinam, ars porro naturae commoda | |
| confirmat et auget, item fit in hac re, ut nonnumquam | |
| naturalis memoria, si cui data est egregia, similis sit | 29.1 |
| huic artificiosae, porro haec artificiosa naturae com- | |
| moda retine<a>t et amplificet ratione doctrinae; qua- | |
| propter et naturalis memoria praeceptione confir- | |
| manda est, ut sit egregia, et haec, quae doctrina da- | 5 |
| tur, indiget ingenii. Nec hoc magis aut minus in hac | |
| re, quam in ceteris artibus fit, ut ingenio doctrina, | |
| praeceptione natura nitescat. Quare et illis, qui na- | |
| tura memores sunt, utilis haec erit institutio, quod | |
| tute paulo post poteris intellegere: et si ille<i>, | 10 |
| freti ingenio, nostri non indigerent, tamen iusta causa | |
| daretur, quare iis, qui minus ingenii habent, adiu- | |
| mento velimus esse. Nunc de artificiosa memoria lo- | |
| quemur. | |
| Constat igitur artificiosa memoria locis et | 15 |
| imaginibus. Locos appellamus eos, qui breviter, | |
| perfecte, insignite aut natura aut manu sunt abso- | |
| luti, ut eos facile naturali memoria conprehendere | |
| et amplecti queamus: ut aedes, intercolumnium, an- | |
| gulum, fornicem et alia, quae his similia sunt. Ima- | 20 |
| gines sunt formae quaedam et notae et simulacra | |
| eius rei, quam meminisse volumus: quod genus equi, | |
| leones, aquilae; [memoriam] si volemus habere ima- | |
| gines eorum, locis certis conlocare oportebit. Nunc, | 30.1 |
| cuiusmodi locos invenire et quo pacto reperire et in | |
| locis imagines constituere oporteat, ostendemus. |