| IN C. SALLVSTIVM CRISPVM | |
| INVECTIVA | |
| Ea demum magna voluptas est, C. Sallusti, aequalem | 1.1 |
| ac parem verbis vitam agere, neque quicquam tam ob- | |
| scaenum dicere, cui non ab initio pueritiae omni ge- | |
| nere facinoris aetas tua respondeat, ut omnis oratio | |
| moribus consonet. neque enim qui ita vivit, ut tu, aliter | 5 |
| ac tu loqui potest, neque qui tam inloto sermone utitur, | |
| vita honestior est. quo me praevertam, patres con- | |
| scripti, unde initium sumam? maius enim mihi dicendi | |
| onus imponitur, quo notior est uterque nostrum, quod | |
| aut si de mea vita atque actibus huic conviciatori | 10 |
| respondero, invidia gloriam consequetur, aut si huius | |
| facta mores omnem aetatem nudavero, in idem vitium | |
| incidam procacitatis, quod huic obicio. id vos si forte | |
| offendimini, iustius huic quam mihi suscensere debetis, | |
| qui initium introduxit. ego dabo operam, ut et pro me | 2.1 |
| minimo cum fastidio respondeam et in hunc minime | |
| mentitum esse videatur. scio me, patres conscripti, in | |
| respondendo non habere magnam exspectationem, quod | |
| nullum vos sciatis novum crimen in Sallustium audi- | 5 |
| turos, sed omnia vetera recognituros, quis et meae et | |
| vestrae iam et ipsius aures calent. verum eo magis | |
| odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem pec- | |
| care minimis rebus posuit rudimentum, sed ita ingres- | |
| sus est, ut neque ab alio vinci possit neque ipse se | 10 |
| omnino reliqua aetate praeterire. itaque nihil aliud | 3.1 |
| studet nisi ut lutulentus cum quovis volutari. longe | |
| vero fallitur opinione. non enim procacitate linguae | |
| vitae sordes eluuntur, sed est quaedam calumnia, quam | |
| unus quisque nostrum testante animo suo fert de eo, | 5 |
| qui falsum crimen bonis obiectat. quod si vita istius | |
| memoriam vicerit, illam, patres conscripti, non ex ora- | |
| tione sed ex moribus suis spectare debebitis. iam dabo | |
| operam, quam maxime potuero, breve ut faciam. ne- | |
| que haec altercatio nostra vobis inutilis erit, patres | 10 |
| conscripti. plerumque enim res publica privatis crescit | |
| inimicitiis, ubi nemo civis qualis sit vir potest latere. |