| Primum igitur, quoniam omnium maiores C. Sal- | 4.1 |
| lustius ad unum exemplum et regulam quaerit, velim | |
| mihi respondeat, num quid his, quos protulit Scipiones | |
| et Metellos, ante fuerit aut opinionis aut gloriae, quam | |
| eos res suae gestae et vita innocentissime acta commen- | 5 |
| davit. quod si hoc fuit illis initium nominis et digni- | |
| tatis, cur non aeque nobis existimetur, cuius res ges- | |
| tae illustres et vita integerrime acta? quasi vero tu | |
| sis ab illis, Sallusti, ortus. quod si esses, nonnullos iam | |
| tuae turpitudinis pigeret. ego meis maioribus virtute | 5.1 |
| mea praeluxi, ut, si prius noti non fuerunt, a me acci- | |
| piant initium memoriae suae: tu tuis vitae, quam tur- | |
| piter egisti, magnas offudisti tenebras, ut, etiamsi fue- | |
| rint egregii cives, certe venerint in oblivionem. qua re | 5 |
| noli mihi antiquos viros obiectare. satius est enim me | |
| meis rebus gestis florere quam maiorum opinione niti | |
| et ita vivere, ut ego sim posteris meis nobilitatis in- | |
| itium et virtutis exemplum. neque me cum iis conferri | |
| decet, patres conscripti, qui iam decesserunt omnique | 10 |
| odio carent et invidia, sed cum eis, qui mecum una in | 6.1 |
| re publica versati sunt. sed si fuerim aut in honoribus | |
| petendis nimis ambitiosus—non hanc dico popularem | |
| ambitionem, cuius me principem confiteor, sed illam | |
| perniciosam contra leges, cuius primos ordines Sallu- | 5 |
| stius duxit—aut in gerundis magistratibus aut in | |
| vindicandis maleficiis tam severus aut in tuenda re | |
| publica tam vigilans, quam tu proscriptionem vocas, | |
| credo, quod non omnes tui similes incolumes in urbe | |
| vixissent: at quanto meliore loco res publica staret, si | 10 |
| tu par ac similis scelestorum civium una cum illis | |
| adnumeratus esses? an ego tunc falso scripsi 'cedant | 7.1 |
| arma togae', qui togatus armatos et pace bellum op- | |
| pressi? an illud mentitus sum 'fortunatam me consule | |
| Romam', qui tantum intestinum bellum ac domesticum | |
| urbis incendium extinxi? neque te tui piget, homo | 5 |
| levissime, cum ea culpas, quae historiis mihi gloriae | |
| ducis? an turpius est scribentem mentiri quam vel | |
| palam hoc ordine dicentem? nam quod in aetatem in- | |
| crepuisti, tantum me abesse puto ab impudicitia, quan- | |
| tum tu a pudicitia. sed quid ego de te plura querar? | 8.1 |
| quid enim mentiri turpe ducis, qui mihi ausus sis | |
| eloquentiam ut vitium obicere? cuius semper nocens | |
| eguisti patrocinio. an ullum existimas posse fieri civem | |
| egregium, qui non his artibus et disciplinis sit erudi- | 5 |
| tus? an ulla alia putas esse rudimenta et incunabula | |
| virtutis, quibus animi ad gloriae cupiditatem aluntur? | |
| sed minime mirum est, patres conscripti, si homo, qui | |
| desidiae ac luxuriae plenus sit, haec ut nova atque | |
| inusitata miratur. nam quod ista inusitata rabie petu- | 10 |
| lanter in uxorem et in filiam meam invasisti, quae faci- | |
| lius mulieres se a viris abstinuerunt quam tu vir a | 9.1 |
| viris, satis docte ac perite fecisti. non enim me sperasti | |
| mutuam tibi gratiam relaturum, ut vicissim tuos com- | |
| pellarem, unus enim satis es materiae habens: neque | |
| quicquam domi tuae turpius est quam tu. multum vero | 5 |
| te, opinor, fallit, qui mihi parare putasti invidiam ex | |
| mea re familiari, quae mihi multo minor est, quam | |
| habere dignus sum. atque utinam ne tanta quidem esset, | |
| quanta est, ut potius amici mei viverent quam ego | |
| testamentis eorum locupletior essem. ego fugax, C. Sal- | 10.1 |
| lusti? furori tribuni plebis cessi: utilius duxi quam- | |
| vis fortunam unus experiri, quam universo populo | |
| Romano civilis essem dissensionis causa. qui postea | |
| quam ille suum annum in re publica perbacchatus est | 5 |
| omniaque, quae commoverat, pace et otio resederunt, | |
| hoc ordine revocante atque ipsa re publica manu retra- | |
| hente me reverti. qui mihi dies, si cum omni reliqua | |
| vita conferatur, animo quidem meo superet, cum uni- | |
| versi vos populusque Romanus frequens adventu meo | 10 |
| gratulatus est: tanti me, fugacem, mercennarium pa- | |
| tronum, hi aestimaverunt. neque hercules mirum est, | 11.1 |
| si ego semper iustas omnium amicitias aestimavi. non | |
| enim uni privatim ancillatus sum neque me addixi, | |
| sed quantum quisque rei publicae studuit, tantum mihi | |
| fuit aut amicus aut adversarius. ego nihil plus volui | 5 |
| valere quam pacem: multi privatorum audacias nutri- | |
| verunt. ego nihil timui nisi leges: multi arma sua | |
| timeri voluerunt. ego numquam volui quicquam posse | |
| nisi pro vobis: multi ex vobis potentia freti in vos | |
| suis viribus abusi sunt. itaque non est mirum, si nul- | 10 |
| lius amicitia usus sum, qui non perpetuo rei publicae | |
| amicus fuit. neque me paenitet, si aut petenti Vatinio | 12.1 |
| reo patrocinium pollicitus sum aut Sesti insolentiam | |
| repressi aut Bibuli patientiam culpavi aut virtutibus | |
| Caesaris favi. hae enim laudes egregii civis et unicae | |
| sunt. quae si tu mihi ut vitia obicis, temeritas tua re- | 5 |
| prehendetur, non mea vitia culpabuntur. plura dice- | |
| rem, si apud alios mihi esset disserendum, patres con- | |
| scripti, non apud vos, quos ego habui omnium mearum | |
| actionum monitores. sed ubi rerum testimonia adsunt, | |
| quid opus est verbis? | 10 |