| Nunc ut ad te revertar, Sallusti, patrem tuum prae- | 13.1 |
| teream, qui si numquam in vita sua peccavit, tamen | |
| maiorem iniuriam rei publicae facere non potuit quam | |
| quod te talem filium genuit; neque tu si qua in pueritia | |
| peccasti, exsequar, ne parentem tuum videar accusare, | 5 |
| qui eo tempore summam tui potestatem habuit, sed qua- | |
| lem adolescentiam egeris: hac enim demonstrata facile | |
| intellegetur, quam petulanti pueritia tam impudicus et | |
| procax adoleveris. postea quam immensae gulae im- | |
| pudicissimi corporis quaestus sufficere non potuit et | 10 |
| aetas tua iam ad ea patienda, quae alteri facere colli- | |
| buisset, exoleverat, cupiditatibus infinitis efferebaris, | |
| ut, quae ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis | |
| experireris. ita non est facile exputare, patres con- | 14.1 |
| scripti, utrum inhonestioribus corporis partibus rem | |
| quaesierit an amiserit. domum paternam vivo patre | |
| turpissime venalem habuit [vendidit]. et cuiquam du- | |
| bium potest esse, quin mori coegerit eum, quo hic non- | 5 |
| dum mortuo pro herede gesserit omnia? neque pudet | |
| eum a me quaerere, quis in P. Crassi domo habitet, cum | |
| ipse respondere non queat, quis in ipsius habitet pater- | |
| na domo. 'at hercules lapsus aetatis tirocinio postea | |
| se correxit.' non ita est, sed abiit in sodalicium sacri- | 10 |
| legi Nigidiani; bis iudicis ad subsellia attractus extre- | |
| ma fortuna stetit et ita discessit, ut non hic innocens | |
| esse sed iudices peierasse existimarentur. primum hono- | 15.1 |
| rem in quaestura adeptus hunc locum et hunc ordinem | |
| despectui <habuit>, cuius aditus sibi quoque sordidis- | |
| simo homini patuisset. itaque timens, ne facinora eius | |
| clam vos essent, cum omnibus matrum familiarum viris | 5 |
| opprobrio esset, confessus est vobis audientibus adul- | |
| terium neque erubuit ora vestra. vixeris, ut libet, Sal- | |
| lusti, egeris, quae volueris: satis sit unum te tuorum | |
| scelerum esse conscium. noli nobis languorem et sopo- | |
| rem nimium exprobrare. sumus diligentes in tuenda | 10 |
| pudicitia uxorum nostrarum, sed ita experrecti non | |
| sumus, ut a te cavere possimus. audacia tua vincit stu- | |
| dia nostra. ecquod hunc movere possit, patres con- | 16.1 |
| scripti, factum aut dictum turpe, quem non puduerit | |
| palam vobis audientibus adulterium confiteri? quod si | |
| tibi per me nihil respondere voluissem, sed illud cen- | |
| sorium eloquium Appii Claudii et L. Pisonis, integerri- | 5 |
| morum virorum, quo usus est quisque eorum, pro lege | |
| palam universis recitarem, nonne tibi viderer aeternas | |
| inurere maculas, quas reliqua vita tua eluere non pos- | |
| set? neque post illum dilectum senatus umquam te vi- | |
| dimus, nisi forte in ea te castra coniecisti, quo omnis | 10 |
| sentina rei publicae confluxerat. at idem Sallustius, | 17.1 |
| qui in pace ne senator quidem manserat, postea quam | |
| res publica armis oppressa est, [et] idem a victore, qui | |
| exsules reduxit, in senatum per quaesturam est reductus. | |
| quem honorem ita gessit, ut nihil in eo non venale ha- | 5 |
| buerit, cuius aliquis emptor fuerit, <et> ita egit, ut nihil | |
| non aequum ac verum duxerit, quod ipsi facere colli- | |
| buisset, neque aliter vexavit ac debuit, si quis praedae | |
| loco magistratum accepisset. peracta quaestura postea | 18.1 |
| quam magna pignora eis dederat, cum quibus similitu- | |
| dine vitae se coniunxerat, unus iam ex illo grege vide- | |
| batur. eius enim partis erat Sallustius, quo tamquam | |
| in unam voraginem coetus omnium vitiorum excesse- | 5 |
| rat: quidquid impudicorum, cilonum, parricidarum, | |
| sacrilegorum, deditorum fuit in urbe, municipiis, colo- | |
| niis, Italia tota, sicut in fretis subsederant, nominis | |
| perditi ac notissimi, nulla in parte castris apti nisi | |
| licentia vitiorum et cupiditate rerum novarum. 'at | 19.1 |
| postea quam praetor est factus, modeste se gessit et | |
| abstinenter.' non ita; provinciam vastavit, ut nihil | |
| neque passi sint neque exspectaverint gravius in bello | |
| socii nostri, quam experti sunt in pace hoc Africam | 5 |
| inferiorem obtinente. unde tantum hic exhausit, quan- | |
| tum potuit aut fide nominum traici aut in naves con- | |
| trudi: tantum, inquam, exhausit, patres conscripti, | |
| quantum voluit. ne causam diceret, sestertio duode- | |
| ciens cum Caesare paciscitur. quod si quippiam eorum | 10 |
| falsum est, his palam refelle, unde, qui modo ne pater- | |
| nam quidem domum reluere potueris, repente tamquam | |
| somno beatus hortos pretiosissimos, villam Tiburti | |
| C. Caesaris, reliquas possessiones paraveris. neque | 20.1 |
| piguit quaerere, cur ego P. Crassi domum emissem, | |
| cum tu vetus villae dominus sis—cuius paulo ante | |
| fuerat Caesar. modo, inquam, patrimonio non comesto | |
| sed devorato quibus rationibus repente factus es tam | 5 |
| adfluens et tam beatus? nam quis te faceret heredem, | |
| quem ne amicum quidem suum satis honestum quis- | |
| quam sibi ducit nisi similis ac par tui? at hercules | |
| egregia facta maiorum tuorum te extollunt: quorum | |
| sive tu similis es sive illi tui, nihil ad omnium scelus | 10 |
| ac nequitiam addi potest. verum, ut opinor, honores tui | 21.1 |
| te faciunt insolentem. tu, C. Sallusti, totidem putas esse | |
| bis senatorem et bis quaestorem fieri quot bis consu- | |
| larem et bis triumphalem? carere decet omni vitio, qui | |
| in alterum dicere parat. is demum male dicit, qui non | 5 |
| potest verum ab altero audire. sed tu, omnium mensa- | |
| rum assecula, omnium cubiculorum in aetate paelex et | |
| idem postea adulter, omnis ordinis turpitudo es et | |
| civilis belli memoria. quid enim hoc gravius pati potui- | |
| mus, quam quod te incolumem in hoc ordine videmus? | 10 |
| desine bonos petulantissime consectari, desine morbo | 22.1 |
| procacitatis isto uti, desine unumquemque moribus tuis | |
| aestimare. his moribus amicum tibi efficere non potes: | |
| videris velle inimicum habere. finem dicendi faciam, | |
| patres conscripti. saepe enim vidi gravius offendere | 5 |
| animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixe- | |
| runt, quam eos, qui commiserunt. mihi quidem ratio | |
| habenda est, non quae Sallustius merito debeat audire, | |
| sed ut ea dicam, si qua ego honeste effari possim. |