| EPISTVLA AD OCTAVIANVM | |
| CICERO OCTAVIANO SALVTEM. | |
| Si per tuas legiones mihi licitum fuisset, quae nomini meo | 1.1 |
| populoque Romano sunt inimicissimae, venire in senatum | |
| coramque de re publica disputare, fecissem, neque tam liben- | |
| ter quam necessario; nulla enim remedia quae vulneribus | |
| adhibentur tam faciunt dolorem quam quae sunt salutaria. | 5 |
| Sed quoniam cohortibus armatis circumsaeptus senatus nihil | |
| aliud vere potest decernere nisi timere (in Capitolio signa | |
| sunt, in urbe milites vagantur, in Campo castra ponuntur, | |
| Italia tota legionibus ad libertatem nostram conscriptis ad | |
| servitutem adductis equitatuque exterarum nationum dis- | 10 |
| tinetur), cedam tibi in praesentia foro curia et sanctissimis | |
| deorum immortalium templis, in quibus reviviscente iam | |
| libertate deinde rursus oppressa senatus nihil consulitur, | |
| timet multa, assentatur omnia. Post etiam paulo temporibus | 2.1 |
| ita postulantibus cedam urbe, quam per me conservatam ut | |
| esset libera in servitute videre non potero; cedam vita, quae, | |
| quamquam sollicita est, tamen, si profutura est rei publicae, | |
| bona spe posteritatis me consolatur, qua sublata non dubitan- | 5 |
| ter occidam; atque ita cedam ut fortuna iudicio meo, non | |
| animus mihi defuisse videatur. Illud vero, quod et praesentis | |
| doloris habet indicium et praeteritae iniuriae testimonium | |
| et absentium sensus significationem, non praetermittam, | |
| quin, quoniam coram id facere prohibeor, absens pro me | 10 |
| reque p. expostulem tecum. Atque ita dico 'pro me', si | |
| quidem mea salus aut utilis rei publicae est aut coniuncta | |
| certe publicae saluti. Nam, per deum immortalium fidem, | |
| nisi forte frustra eos appello quorum aures atque animus a | |
| nobis abhorret, perque Fortunam populi Romani, quae, | 15 |
| quamquam nobis infesta est, fuit aliquando propitia et, ut | |
| spero, futura est, quis tam expers humanitatis, quis huius | |
| urbis nomini ac sedibus usque adeo est inimicus ut ista aut | |
| dissimulare possit aut non dolere aut, si nulla ratione publicis | |
| incommodis mederi queat, non morte proprium periculum | 20 |
| vitet? |