PRO A. CAECINA ORATIO
  Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, 1.1
tantum in foro atque in iudiciis impudentia valeret, non
minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impu-
dentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae. Verum
et illud considerati hominis esse putavit, qua de re iure 5
disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc con-
stantis, quicum vi et armis certare noluisset, eum iure
iudicioque superare. Ac mihi quidem cum audax prae- 2.1
cipue fuisse videtur Aebutius in convocandis hominibus
et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in
iudicium venire ausus est—nam id quidem tametsi improbe
fit in aperta re, tamen malitia est iam usitatum—sed quod 5
non dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi forte
hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus,
superior in possessione retinenda non fuisset, quia contra
ius moremque facta sit, A. Caecinam cum amicis metu
perterritum profugisse; nunc quoque in iudicio si causa 10
more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in
agendo non futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo
impudentius egerit, hoc superiorem discessurum. Quasi
vero aut idem possit in iudicio improbitas quod in vi confi-
dentia, aut nos non eo libentius tum audaciae cesserimus 15
quo nunc impudentiae facilius obsisteremus. Itaque longe 3.1
alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac actione
venio atque initio veneram. Tum enim nostrae causae
spes erat posita in defensione mea, nunc in confessione
adversarii, tum in nostris, nunc vero in illorum testibus; 5
de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi
aliquid dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent
probarent; nunc sum animo aequissimo. Si enim sunt
viri boni, me adiuvant, cum id iurati dicunt quod ego
iniuratus insimulo; sin autem minus idonei, me non lae- 10
dunt, cum eis sive creditur, <creditur> hoc ipsum quod nos
arguimus, sive fides non habetur, de adversarii testium fide
derogatur.