| Verum tamen cum illorum actionem causae considero, | 4.1 |
| non video quid impudentius dici possit, cum autem vestram | |
| in iudicando dubitationem, vereor ne id quod videntur impu- | |
| denter fecisse astute et callide fecerint. Nam, si negassent | |
| vim hominibus armatis esse factam, facile honestissimis | 5 |
| testibus in re perspicua tenerentur; sin confessi essent et | |
| id quod nullo tempore iure fieri potest tum ab se iure | |
| factum esse defenderent, sperarunt, id quod adsecuti sunt, | |
| se iniecturos vobis causam deliberandi et iudicandi iustam | |
| moram ac religionem. Simul illud quod indignissimum | 10 |
| est futurum arbitrati sunt, ut in hac causa non de improbi- | |
| tate Sex. Aebuti, sed de iure civili iudicium fieri videretur. | |
| Qua in re, si mihi esset unius A. Caecinae causa agenda, | 5.1 |
| profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea | |
| quod fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum | |
| sunt in actore causae, nihil est in re praesertim aperta ac | |
| simplici quod excellens ingenium requiratur. Sed cum | 5 |
| de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis, | |
| quodque constitutum sit a maioribus, conservatum usque | |
| ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris | |
| deminuta, sed etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria | |
| iudicio confirmata esse videatur, video summi ingeni causam | 10 |
| esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est sed ne, | |
| si quis vobis error in tanta re sit obiectus, omnes potius | |
| me arbitrentur causae quam vos religioni vestrae defuisse. | |
| Quamquam ego mihi sic persuadeo, recuperatores, non vos | 6.1 |
| tam propter iuris obscuram dubiamque rationem bis iam | |
| de eadem causa dubitasse quam, quod videtur ad summam | |
| illius existimationem hoc iudicium pertinere, moram ad | |
| condemnandum quaesisse simul et illi spatium ad sese | 5 |
| conligendum dedisse. Quod quoniam iam in consuetu- | |
| dinem venit et id viri boni vestri similes in iudicando | |
| faciunt, reprehendendum fortasse minus, querendum vero | |
| magis etiam videtur, ideo quod omnia iudicia aut distra- | |
| hendarum controversiarum aut puniendorum maleficiorum | 10 |
| causa reperta sunt, quorum alterum levius est, propterea | |
| quod et minus laedit et persaepe disceptatore domestico | |
| diiudicatur, alterum est vehementissimum, quod et ad gra- | |
| viores res pertinet et non honorariam operam amici, sed | |
| severitatem iudicis ac vim requirit. Quod est gravius, et | 7.1 |
| cuius rei causa maxime iudicia constituta sunt, id iam mala | |
| consuetudine dissolutum est. Nam ut quaeque res est | |
| turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, at | |
| eadem, quia existimationis periculum est, tardissime iudi- | 5 |
| catur. Qui igitur convenit, quae causa fuerit ad consti- | |
| tuendum iudicium, eandem moram esse ad iudicandum? | |
| Si quis quod spopondit, qua in re verbo se uno obligavit, | |
| id non facit, maturo iudicio sine ulla religione iudicis | |
| condemnatur; qui per tutelam aut societatem aut rem | 10 |
| mandatam aut fiduciae rationem fraudavit quempiam, in | |
| eo quo delictum maius est, eo poena est tardior? 'Est | 8.1 |
| enim turpe iudicium.' Ex facto quidem turpi. Videte | |
| igitur quam inique accidat, quia res indigna sit, ideo | |
| turpem existimationem sequi; quia turpis existimatio sequa- | |
| tur, ideo rem indignam non vindicari. Ac si qui mihi hoc | 5 |
| iudex recuperatorve dicat: 'potuisti enim leviore actione | |
| confligere, potuisti ad tuum ius faciliore et commodiore | |
| iudicio pervenire; qua re aut muta actionem aut noli mihi | |
| instare ut iudicem tamen,' is aut timidior videatur quam | |
| fortem, aut cupidior quam sapientem iudicem esse aequum | 10 |
| est, si aut mihi praescribat quem ad modum meum ius | |
| persequar, aut ipse id quod ad se delatum sit non audeat | |
| iudicare. Etenim si praetor is qui iudicia dat numquam | |
| petitori praestituit qua actione illum uti velit, videte quam | |
| iniquum sit constituta iam re iudicem quid agi potuerit aut | 15 |
| quid possit, non quid actum sit quaerere. Verum tamen | 9.1 |
| nimiae vestrae benignitati pareremus, si alia ratione ius | |
| nostrum recuperare possemus. Nunc vero quis est qui aut | |
| vim hominibus armatis factam relinqui putet oportere aut | |
| eius rei leviorem actionem nobis aliquam demonstrare | 5 |
| possit? Ex quo genere peccati, ut illi clamitant, vel iniu- | |
| riarum vel capitis iudicia constituta sunt, in eo potestis | |
| atrocitatem nostram reprehendere, cum videatis nihil aliud | |
| actum nisi possessionem per interdictum esse repetitam? | |
| Verum, sive vos existimationis illius periculum sive iuris | 10 |
| dubitatio tardiores fecit adhuc ad iudicandum, alterius rei | |
| causam vosmet ipsi iam vobis saepius prolato iudicio sustu- | |
| listis, alterius ego vobis hodierno die causam profecto | |
| auferam, ne diutius de controversia nostra ac de communi | |
| iure dubitetis. Et si forte videbor altius initium rei | 10.1 |
| demonstrandae petisse quam me ratio iuris eius de quo | |
| iudicium est et natura causae coegerit, quaeso ut ignoscatis. | |
| Non enim minus laborat A. Caecina ne summo iure egisse | |
| quam ne certum ius non obtinuisse videatur. | 5 |