| M. Fulcinius fuit, recuperatores, e municipio Tarquini- | 10.6 |
| ensi; qui et domi suae cum primis honestus existimatus est | |
| et Romae argentariam non ignobilem fecit. Is habuit in | |
| matrimonio Caesenniam, eodem e municipio summo loco | |
| natam et probatissimam feminam, sicut et vivus ipse multis | 10 |
| rebus ostendit et in morte sua testamento declaravit. Huic | 11.1 |
| Caesenniae fundum in agro Tarquiniensi vendidit tempori- | |
| bus illis difficillimis solutionis; cum uteretur uxoris dote | |
| numerata, quo mulieri res esset cautior, curavit ut in eo fundo | |
| dos conlocaretur. Aliquanto post iam argentaria dissoluta | 5 |
| Fulcinius huic fundo uxoris continentia quaedam praedia at- | |
| que adiuncta mercatur. Moritur Fulcinius—multa enim, quae | |
| sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam—testa- | |
| mento facit heredem quem habebat e Caesennia filium; | |
| usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae | 10 |
| legat ut frueretur una cum filio. Magnus honos viri iucun- | 12.1 |
| dus mulieri fuisset, si diuturnum esse licuisset; frueretur | |
| enim bonis cum eo quem suis bonis heredem esse cupiebat | |
| et ex quo maximum fructum ipsa capiebat. Sed hunc | |
| fructum mature fortuna ademit. Nam brevi tempore | 5 |
| M. Fulcinius adulescens mortuus est; heredem P. Caesen- | |
| nium fecit; uxori grande pondus argenti matrique partem | |
| maiorem bonorum legavit. Itaque in partem mulieres | |
| vocatae sunt. | |
| Cum esset haec auctio hereditaria constituta, Aebutius | 13.1 |
| iste, qui iam diu Caesenniae viduitate ac solitudine aleretur | |
| ac se in eius familiaritatem insinuasset, hac ratione ut cum | |
| aliquo suo compendio negotia mulieris, si qua acciderent, | |
| controversiasque susciperet, versabatur eo quoque tempore | 5 |
| in his rationibus auctionis et partitionis atque etiam se ipse | |
| inferebat et intro dabat et in eam opinionem Caesenniam | |
| adducebat ut mulier imperita nihil putaret agi callide posse, | |
| ubi non adesset Aebutius. Quam personam iam ex coti- | 14.1 |
| diana vita cognostis, recuperatores, mulierum adsentatoris, | |
| cognitoris viduarum, defensoris nimium litigiosi, contriti ad | |
| Regiam, inepti ac stulti inter viros, inter mulieres periti | |
| iuris et callidi, hanc personam imponite Aebutio. Is enim | 5 |
| Caesenniae fuit Aebutius—ne forte quaeratis, num propin- | |
| quus?—nihil alienius—amicus a patre aut a viro traditus? | |
| —nihil minus—quis igitur? ille, ille quem supra deformavi, | |
| voluntarius amicus mulieris non necessitudine aliqua, sed | |
| ficto officio simulataque sedulitate coniunctus magis oppor- | 10 |
| tuna opera non numquam quam aliquando fideli. Cum | 15.1 |
| esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suade- | |
| bant amici cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque | |
| mulieri veniebat in mentem, quoniam potestas esset emendi | |
| fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo con- | 5 |
| tinens esset, nullam esse rationem amittere eius modi occa- | |
| sionem, cum ei praesertim pecunia ex partitione deberetur; | |
| nusquam posse eam melius conlocari. Itaque hoc mulier | |
| facere constituit; mandat ut fundum sibi emat,—cui tandem? | |
| —cui putatis? an non in mentem vobis venit omnibus illius | 10 |
| hoc munus esse ad omnia mulieris negotia parati, sine quo | |
| nihil satis caute, nihil satis callide posset agi? Recte atten- | 16.1 |
| ditis. Aebutio negotium datur. Adest ad tabulam, licetur | |
| Aebutius; deterrentur emptores multi partim gratia Caesen- | |
| niae, partim etiam pretio. Fundus addicitur Aebutio; | |
| pecuniam argentario promittit Aebutius; quo testimonio | 5 |
| nunc vir optimus utitur sibi emptum esse. Quasi vero aut | |
| nos ei negemus addictum aut tum quisquam fuerit qui | |
| dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique scirent, | |
| omnes fere audissent, <qui non audisset,> is coniectura ad- | |
| sequi posset, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate | 10 |
| deberetur, eam porro in praediis conlocari maxime expe- | |
| diret, essent autem praedia quae mulieri maxime conve- | |
| nirent, ea venirent, liceretur is quem Caesenniae dare | |
| operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset suspicari. | |
| Hac emptione facta pecunia solvitur a Caesennia; cuius rei | 17.1 |
| putat iste rationem reddi non posse quod ipse tabulas aver- | |
| terit; se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi | |
| expensa pecunia lata sit acceptaque relata. Quasi id aliter | |
| fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quem ad | 5 |
| modum nos defendimus, Caesennia fundum possedit loca- | |
| vitque; neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Vt in | |
| pauca conferam, testamento facto mulier moritur; facit | |
| heredem ex deunce et semuncia Caecinam, ex duabus sex- | |
| tulis M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio sextu- | 10 |
| lam aspergit. Hanc sextulam illa mercedem isti esse | |
| voluit adsiduitatis et molestiae si quam ceperat. Iste | |
| autem hac sextula se ansam retinere omnium controver- | |
| siarum putat. |