Iam principio ausus est dicere non posse heredem esse
|
18.1
|
Caesenniae Caecinam, quod is deteriore iure esset quam
|
|
ceteri cives propter incommodum Volaterranorum calamita-
|
|
temque civilem. Itaque homo timidus imperitusque, qui
|
|
neque animi neque consili satis haberet, non putavit esse
|
5
|
tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret; concessit,
|
|
credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut
|
|
haberet. Immo, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita
|
|
calumniam stultitiamque eius obtrivit ac contudit. In pos-
|
19.1
|
sessione bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam
|
|
nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae her-
|
|
ciscundae postulavit. Atque illis paucis diebus, postea quam
|
|
videt nihil se ab A. Caecina posse litium terrore abradere,
|
5
|
homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo ante
|
|
dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse mandatu
|
|
Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. Quid ais?
|
|
istius ille fundus est quem sine ulla controversia quadrien-
|
|
nium, hoc est ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit,
|
10
|
possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit, 'eius fundi et
|
|
fructus testamento viri fuerat Caesenniae.' Cum hoc novae
|
20.1
|
litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de
|
|
amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem
|
|
veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur. Con-
|
|
loquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina
|
5
|
cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco
|
|
fundus is de quo agitur non longe abest. Ibi certior fit
|
|
a pluribus homines permultos liberos atque servos coegisse
|
|
et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim
|
|
non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; de-
|
10
|
nuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum non
|
|
esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad vide-
|
|
retur salvo capite fieri posse, experiri tamen. De castello
|
21.1
|
descendunt, in fundum proficiscuntur. Videtur temere
|
|
commissum, verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere
|
|
istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo
|
|
putavit. Atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat
|
5
|
non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed
|
|
etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos
|
|
homines opponit. Itaque primo cum in antiquum fundum
|
|
ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes
|
|
armati obstiterunt. Quo loco depulsus Caecina tamen qua
|
22.1
|
potuit ad eum fundum profectus <est> in quo ex conventu
|
|
vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem
|
|
oleae derecto ordine definiunt. Ad eas cum accederetur,
|
|
iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum no-
|
5
|
mine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut
|
|
eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. Homo
|
|
mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus
|
|
mihi animi quam consili videtur habuisse. Nam cum et
|
|
armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti
|
10
|
quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam
|
|
ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant
|
|
impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum
|
|
refugit. Eodem tempore se in fugam conferunt amici
|
|
advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum
|
15
|
testem dicere audistis. His rebus ita gestis P. Dolabella
|
23.1
|
praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibvs ar-
|
|
matis sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset
|
|
restitueret. Restituisse se dixit. <Sponsio facta est. Hac de>
|
|
sponsione vobis iudicandum est.
|
5
|