| Maxime fuit optandum Caecinae, recuperatores, ut con- | 23.6 |
| troversiae nihil haberet, secundo loco ut ne cum tam im- | |
| probo homine, tertio ut cum tam stulto haberet. Etenim | |
| non minus nos stultitia illius sublevat quam laedit impro- | |
| bitas. Improbus fuit, quod homines coegit, armavit, coactis | 10 |
| armatisque vim fecit. Laesit in eo Caecinam, sublevat | |
| ibidem; nam in eas ipsas res quas improbissime fecit testi- | |
| monia sumpsit et eis in causa testimoniis utitur. Itaque | 24.1 |
| mihi certum est, recuperatores, ante quam ad meam defen- | |
| sionem meosque testis venio, illius uti confessione et testi- | |
| moniis; qui confitetur atque ita libenter confitetur ut non | |
| solum fateri sed etiam profiteri videatur, recuperatores: | 5 |
| 'convocavi homines, coegi, armavi, terrore mortis ac peri- | |
| culo capitis ne accederes obstiti; ferro,' inquit, 'ferro'—et | |
| hoc dicit in iudicio—'te reieci atque proterrui.' Quid? | |
| testes quid aiunt? P. Vetilius, propinquus Aebuti, se Ae- | |
| butio cum armatis servis venisse advocatum. Quid prae- | 10 |
| terea? Fuisse compluris armatos. Quid aliud? Minatum | |
| esse Aebutium Caecinae. Quid ego de hoc teste dicam | |
| nisi hoc, recuperatores, ut ne idcirco minus ei credatis quod | |
| homo minus idoneus habetur, sed ideo credatis quod ex | |
| illa parte id dicit quod illi causae maxime sit alienum? | 15 |
| A. Terentius, alter testis, non modo Aebutium sed etiam se | 25.1 |
| pessimi facinoris arguit. In Aebutium hoc dicit, armatos | |
| homines fuisse, de se autem hoc praedicat, Antiocho, Aebuti | |
| servo, se imperasse ut in Caecinam advenientem cum ferro | |
| invaderet. Quid loquar amplius de hoc homine? In | 5 |
| quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam | |
| volui, ne arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito | |
| nunc quo modo aut loquar aut taceam, cum ipse hoc de se | |
| iuratus praedicet. Deinde L. Caelius non solum Aebutium | 26.1 |
| cum armatis dixit fuisse compluribus verum etiam cum | |
| advocatis perpaucis eo venisse Caecinam. De hoc ego | |
| teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo. | |
| P. Memmius secutus est qui suum non parvum beneficium | 5 |
| commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per | |
| fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum | |
| essent omnes metu perterriti. Huic ego testi gratias agam, | |
| quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio | |
| religiosum. A. Atilius et eius filius L. Atilius et armatos | 27.1 |
| ibi fuisse et se suos servos adduxisse dixerunt; etiam hoc | |
| amplius: cum Aebutius Caecinae malum minaretur, ibi tum | |
| Caecinam postulasse ut moribus deductio fieret. Hoc idem | |
| P. Rutilius dixit, et eo libentius dixit ut aliquando in iudicio | 5 |
| eius testimonio creditum putaretur. Duo praeterea testes | |
| nihil de vi, sed de re ipsa atque emptione fundi dixerunt; | |
| P. Caesennius, auctor fundi, non tam auctoritate gravi quam | |
| corpore, et argentarius Sex. Clodius cui cognomen est | |
| Phormio, nec minus niger nec minus confidens quam ille | 10 |
| Terentianus est Phormio, nihil de vi dixerunt, nihil prae- | |
| terea quod ad vestrum iudicium pertineret. Decimo vero | 28.1 |
| loco testis exspectatus et ad extremum reservatus dixit, | |
| senator populi Romani, splendor ordinis, decus atque orna- | |
| mentum iudiciorum, exemplar antiquae religionis, Fidicu- | |
| lanius Falcula; qui cum ita vehemens acerque venisset ut | 5 |
| non modo Caecinam periurio suo laederet sed etiam mihi | |
| videretur irasci, ita eum placidum mollemque reddidi, ut | |
| non auderet, sicut meministis, iterum dicere quot milia | |
| fundus suus abesset ab urbe. Nam cum dixisset minus | |
| iↄↄↄ, populus cum risu adclamavit ipsa esse. Meminerant | 10 |
| enim omnes quantum in Albiano iudicio accepisset. In | 29.1 |
| eum quid dicam nisi id quod negare non possit, venisse in | |
| consilium publicae quaestionis, cum eius consili iudex non | |
| esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas | |
| esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re | 5 |
| iudicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere; | |
| cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset, | |
| non ad cognoscendam causam sed ad explendam damna- | |
| tionem praesto fuisse? Vtrum gravius aliquid in quempiam | |
| dici potest quam ad hominem condemnandum quem num- | 10 |
| quam vidisset neque audisset adductum esse pretio? an | |
| certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne | |
| nutu quidem infirmare conatur? Verum tamen is testis, | 30.1 |
| —ut facile intellegeretis eum non adfuisse animo, cum causa | |
| ab illis ageretur testesque dicerent, sed tantisper de aliquo | |
| reo cogitasse—cum omnes ante eum dixissent testes arma- | |
| tos cum Aebutio fuisse compluris, solus dixit non fuisse. | 5 |
| Visus est mihi primo veterator intellegere praeclare quid | |
| causae obstaret, et tantum modo errare, quod omnis | |
| testis infirmaret qui ante eum dixissent: cum subito, ecce | |
| idem qui solet, duos solos servos armatos fuisse dixit. Quid | |
| huic tu homini facias? nonne concedas interdum ut excusa- | 10 |
| tione summae stultitiae summae improbitatis odium depre- | |
| cetur? Vtrum, recuperatores, his testibus non credidistis, | 31.1 |
| cum quid liqueret non habuistis? at controversia non erat | |
| quin verum dicerent. An in coacta multitudine, in armis, in | |
| telis, in praesenti metu mortis perspicuoque periculo caedis | |
| dubium vobis fuit inesse vis aliqua videretur necne? Qui- | 5 |
| bus igitur in rebus vis intellegi potest, si in his non intelle- | |
| getur? An vero illa defensio vobis praeclara visa est: | |
| 'Non deieci, sed obstiti; non enim sum passus in fundum | |
| ingredi, sed armatos homines opposui, ut intellegeres, si in | |
| fundo pedem posuisses, statim tibi esse pereundum?' | 10 |
| Quid ais? is qui armis proterritus, fugatus, pulsus est, non | |
| videtur esse deiectus? Posterius de verbo videbimus; | 32.1 |
| nunc rem ipsam ponamus quam illi non negant et eius rei | |
| ius actionemque quaeramus. |