| Est haec res posita quae ab adversario non negatur, | 32.4 |
| Caecinam, cum ad constitutam diem tempusque venisset ut | 5 |
| vis ac deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse | |
| vi coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego, | |
| homo imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc | |
| puto me habere actionem, ut per interdictum meum ius | |
| teneam atque iniuriam tuam persequar. Fac in hoc errare | 10 |
| me nec ullo modo posse per hoc interdictum id adsequi | |
| quod velim; te uti in hac re magistro volo. Quaero sitne | 33.1 |
| aliqua huius rei actio an nulla. Convocari homines pro- | |
| pter possessionis controversiam non oportet, armari multitu- | |
| dinem iuris retinendi causa non convenit; nec iuri quic- | |
| quam tam inimicum quam vis nec aequitati quicquam | 5 |
| tam infestum est quam convocati homines et armati. | |
| Quod cum ita sit resque eius modi sit ut in primis a magi- | |
| stratibus animadvertenda videatur, iterum quaero sitne eius | |
| rei aliqua actio an nulla. Nullam esse dices? Audire | |
| cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias para- | 10 |
| rit, multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, | |
| homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia | |
| venissent armis, viris, terrore periculoque mortis reppulerit, | |
| fugarit, averterit, hoc dicat: 'Feci equidem quae dicis | 34.1 |
| omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa. | |
| Quid ergo est? impune feci; nam quid agas mecum ex | |
| iure civili ac praetorio non habes.' Itane vero? recupera- | |
| tores, hoc vos audietis et apud vos dici patiemini saepius? | 5 |
| Cum maiores nostri tanta diligentia prudentiaque fuerint ut | |
| omnia omnium non modo tantarum rerum sed etiam tenuis- | |
| simarum iura statuerint persecutique sint, hoc genus unum | |
| vel maximum praetermitterent, ut, si qui me exire domo | |
| mea coegisset armis, haberem actionem, si qui introire prohi- | 10 |
| buisset, non haberem? Nondum de Caecinae causa dis- | |
| puto, nondum de iure possessionis nostrae loquor; tantum | |
| de tua defensione, C. Piso, quaero. Quoniam ita dicis et | 35.1 |
| ita constituis, si Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus | |
| esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse; | |
| nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit; | |
| hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie | 5 |
| domum tuam redeuntem coacti homines et armati non | |
| modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu vesti- | |
| buloque prohibuerint, quid acturus sis. Monet amicus | |
| meus te, L. Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit, | |
| iniuriarum. Quid ad causam possessionis, quid ad resti- | 10 |
| tuendum eum quem oportet restitui, quid denique ad ius | |
| civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem? | |
| Ages iniuriarum. Plus tibi ego largiar; non solum egeris | |
| verum etiam condemnaris licet; num quid magis possidebis? | |
| actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed | 15 |
| dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat. | |
| Praetor interea, Piso, tanta de re tacebit? quem ad modum | 36.1 |
| te restituat in aedis tuas non habebit? Qui dies totos aut | |
| vim fieri vetat aut restitui factam iubet, qui de fossis, de | |
| cloacis, de minimis aquarum itinerumque controversiis inter- | |
| dicit, is repente obmutescet, in atrocissima re quid faciat | 5 |
| non habebit? et C. Pisoni domo tectisque suis prohibito, | |
| <prohibito> inquam, per homines coactos et armatos, praetor | |
| quem ad modum more et exemplo opitulari possit non | |
| habebit? Quid enim dicet, aut quid tu tam insigni accepta | |
| iniuria postulabis? 'Vnde vi prohibitus?' Sic nemo um- | 10 |
| quam interdixit; novum est, non dico inusitatum, verum | |
| omnino inauditum. 'Vnde deiectus?' Quid proficies, | |
| cum illi hoc respondebunt tibi quod tu nunc mihi, armatis | |
| se tibi obstitisse ne in aedis accederes; deici porro nullo | |
| modo potuisse qui non accesserit? 'Deicior ego,' inquis, | 37.1 |
| 'si quis meorum deicitur omnino.' Iam bene agis; a verbis | |
| enim recedis et aequitate uteris. Nam verba quidem ipsa | |
| si sequi volumus, quo modo tu deiceris, cum servus tuus | |
| deicitur? Verum ita est uti dicis; te deiectum debeo | 5 |
| intellegere, etiam si tactus non fueris. Nonne? Age nunc, | |
| si ne tuorum quidem quisquam loco motus erit atque | |
| omnes in aedibus adservati ac retenti, tu solus prohibitus | |
| et a tuis aedibus vi atque armis proterritus, utrum hanc | |
| actionem habebis qua nos usi sumus, an aliam quampiam, | 10 |
| an omnino nullam? Nullam esse actionem dicere in re | |
| tam insigni tamque atroci neque prudentiae neque auctori- | |
| tatis tuae est; alia si quae forte est quae nos fugerit, dic | |
| quae sit; cupio discere. Haec si est qua nos usi sumus | 38.1 |
| te iudice vincamus necesse est. Non enim vereor ne hoc | |
| dicas, in eadem causa eodem interdicto te oportere restitui, | |
| Caecinam non oportere. Etenim cui non perspicuum est | |
| ad incertum revocari bona, fortunas, possessiones omnium, | 5 |
| si ulla ex parte sententia huius interdicti deminuta aut infir- | |
| mata sit, si auctoritate virorum talium vis armatorum homi- | |
| num iudicio approbata videatur, in quo iudicio non de | |
| armis dubitatum sed de verbis quaesitum esse dicatur? | |
| Isne apud vos obtinebit causam suam qui se ita defenderit: | 10 |
| 'reieci ego te armatis hominibus, non deieci,' ut tantum | |
| facinus non in aequitate defensionis, sed in una littera la- | |
| tuisse videatur? Huiusce rei vos statuetis nullam esse | 39.1 |
| actionem, nullum experiendi ius constitutum, qui obstiterit | |
| armatis hominibus, qui multitudine coacta non introitu, | |
| sed omnino aditu quempiam prohibuerit? Quid ergo? | |
| hoc quam habet vim, ut distare aliquid aut ex aliqua parte | 5 |
| differre videatur, utrum, pedem cum intulero atque in pos- | |
| sessione vestigium fecero, tum expellar ac deiciar, an eadem | |
| vi et isdem armis mihi ante occurratur, ne non modo in- | |
| trare verum aspicere aut aspirare possim? Quid hoc ab | |
| illo differt, ut ille cogatur restituere qui ingressum expulerit, | 10 |
| ille qui ingredientem reppulerit non cogatur? Videte, per | 40.1 |
| deos immortalis! quod ius nobis, quam condicionem vobis- | |
| met ipsis, quam denique civitati legem constituere velitis. | |
| Huiusce generis una est actio per hoc interdictum quo nos | |
| usi sumus constituta; ea si nihil valet aut si ad hanc rem | 5 |
| non pertinet, quid neglegentius aut quid stultius maioribus | |
| nostris dici potest, qui aut tantae rei praetermiserint actio- | |
| nem aut eam constituerint quae nequaquam satis verbis | |
| causam et rationem iuris amplecteretur? Hoc est pericu- | |
| losum, dissolvi hoc interdictum, est captiosum omnibus | 10 |
| rem ullam constitui eius modi quae, cum armis gesta sit, | |
| rescindi iure non possit; verum tamen illud est turpissi- | |
| mum, tantae stultitiae prudentissimos homines condemnari, | |
| ut vos iudicetis huius rei ius atque actionem in mentem | |
| maioribus nostris non venisse. | 15 |