| 'Queramur,' inquit, 'licet; tamen hoc interdicto Aebutius | 41.1 |
| non tenetur.' Quid ita? 'Quod vis Caecinae facta non | |
| est.' Dici in hac causa potest, ubi arma fuerint, ubi coacta | |
| hominum multitudo, ubi instructi et certis locis cum ferro | |
| homines conlocati, ubi minae, pericula terroresque mortis, | 5 |
| ibi vim non fuisse? 'Nemo,' inquit, 'occisus est neque | |
| saucius <factus>.' Quid ais? cum de possessionis controversia | |
| et de privatorum hominum contentione iuris loquamur, tu | |
| vim negabis factam, si caedes et occisio facta non erit? | |
| At exercitus maximos saepe pulsos et fugatos esse dico | 10 |
| terrore ipso impetuque hostium sine cuiusquam non modo | |
| morte verum etiam volnere. Etenim, recuperatores, non ea | 42.1 |
| sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed | |
| etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine | |
| animum perterritum loco saepe et certo de statu demovet. | |
| Itaque saucii saepe homines cum corpore debilitantur, animo | 5 |
| tamen non cedunt neque eum relinquunt locum quem | |
| statuerunt defendere; at alii pelluntur integri; ut non | |
| dubium sit quin maior adhibita vis ei sit cuius animus sit | |
| perterritus quam illi cuius corpus volneratum sit. Quod si | 43.1 |
| vi pulsos dicimus exercitus esse eos qui metu ac tenui saepe | |
| suspicione periculi fugerunt, et si non solum impulsu scuto- | |
| rum neque conflictu corporum neque ictu comminus neque | |
| coniectione telorum, sed saepe clamore ipso militum aut | 5 |
| instructione aspectuque signorum magnas copias pulsas esse | |
| et vidimus et audivimus, quae vis in bello appellatur, ea in | |
| otio non appellabitur? et, quod vehemens in re militari | |
| putatur, id leve in iure civili iudicabitur? et, quod exercitus | |
| armatos movet, id advocationem togatorum non videbitur | 10 |
| movisse? et volnus corporis magis istam vim quam terror | |
| animi declarabit? et sauciatio quaeretur, cum fugam factam | |
| esse constabit? Tuus enim testis hoc dixit, metu perterritis | 44.1 |
| nostris advocatis locum se qua effugerent demonstrasse. | |
| Qui non modo ut fugerent sed etiam ipsius fugae tutam viam | |
| quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? Quid igitur | |
| fugiebant? Propter metum. Quid metuebant? Vim vide- | 5 |
| licet. Potestis igitur principia negare, cum extrema conce- | |
| ditis? Fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis | |
| eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem | |
| hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec | |
| ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur? | 10 |