| At vero hoc quidem iam vetus est et maiorum exemplo | 45.1 |
| multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam veniretur, | |
| si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim | |
| testificati discederent, <cum> optime sponsionem facere possent, | |
| ni adversvs edictvm praetoris vis facta esset. Itane | 5 |
| vero? scire esse armatos satis est ut vim factam probes; in | |
| manus eorum incidere non est satis? aspectus armatorum | |
| ad vim probandam valebit; incursus et impetus non vale- | |
| bit? qui abierit, facilius sibi vim factam probabit quam qui | |
| effugerit? At ego hoc dico, si, ut primum in castello Cae- | 46.1 |
| cinae dixit Aebutius se homines coegisse et armasse neque | |
| eum, si illo accessisset, abiturum, statim Caecina discessisset, | |
| dubitare vos non debuisse quin Caecinae facta vis esset; | |
| si vero simul ac procul conspexit armatos recessisset eo | 5 |
| minus dubitaretis. Omnis enim vis est quae periculo aut | |
| decedere nos alicunde cogit aut prohibet accedere. Quod | |
| si aliter statuetis, videte ne hoc vos statuatis, qui vivus dis- | |
| cesserit, ei vim non esse factam, ne hoc omnibus in posses- | |
| sionum controversiis praescribatis, ut confligendum sibi et | 10 |
| armis decertandum putent, ne, quem ad modum in bello | |
| poena ignavis ab imperatoribus constituitur, sic in iudiciis | |
| deterior causa sit eorum qui fugerint quam qui ad extremum | |
| usque contenderint. Cum de iure et legitimis hominum | 47.1 |
| controversiis loquimur et in his rebus vim nominamus, per- | |
| tenuis vis intellegi debet. Vidi armatos quamvis paucos; | |
| magna vis est. Decessi unius hominis telo proterritus; de- | |
| iectus detrususque sum. Hoc si ita statuetis, non modo | 5 |
| non erit cur depugnare quisquam posthac possessionis causa | |
| velit, sed ne illud quidem cur repugnare. Sin autem vim | |
| sine caede, sine volneratione, sine sanguine nullam intelle- | |
| getis, statuetis homines possessionis cupidiores quam vitae | |
| esse oportere. | 10 |