| Age vero, de vi te ipsum habebo iudicem, Aebuti. Re- | 48.1 |
| sponde, si tibi videtur. In fundum Caecina utrum tandem | |
| noluit, an non potuit accedere? Cum te obstitisse et | |
| reppulisse dicis, certe hunc voluisse concedis. Potes igitur | |
| dicere non ei vim fuisse impedimento cui, cum cuperet | 5 |
| eoque consilio venisset, per homines coactos licitum non sit | |
| accedere? Si enim id quod maxime voluit nullo modo | |
| potuit, vis profecto quaedam obstiterit necesse est; aut tu | |
| dic quam ob rem, cum vellet accedere, non accesserit. Iam | 49.1 |
| vim factam negare non potes; deiectus quem ad modum | |
| sit, qui non accesserit, id quaeritur. Demoveri enim et | |
| depelli de loco necesse est eum qui deiciatur. Id autem | |
| accidere ei qui potest qui omnino in eo loco unde se de- | 5 |
| iectum esse dicit numquam fuit? Quid? si fuisset et ex eo | |
| loco metu permotus fugisset, cum armatos vidisset, diceresne | |
| esse deiectum? Opinor. Ain tu? qui tam diligenter et | |
| tam callide verbis controversias non aequitate diiudicas, et | |
| iura non utilitate communi sed litteris exprimis, poterisne | 10 |
| dicere deiectum esse eum qui tactus non erit? Quid? detru- | |
| sum dicesne? nam eo verbo antea praetores in hoc inter- | |
| dicto uti solebant. Quid ais? potestne detrudi quisquam | |
| qui non attingitur? nonne, si verbum sequi volumus, hoc | |
| intellegamus necesse est, eum detrudi cui manus adferantur? | 15 |
| Necesse est, inquam, si ad verbum rem volumus adiungere, | |
| neminem statui detrusum qui non adhibita vi manu demo- | |
| tus et actus praeceps intellegatur. Deiectus vero qui potest | 50.1 |
| esse quisquam nisi in inferiorem locum de superiore motus? | |
| Potest pulsus, fugatus, eiectus denique; illud vero nullo | |
| modo potest, non modo qui tactus non sit sed ne in aequo | |
| quidem et plano loco. Quid ergo? hoc interdictum puta- | 5 |
| mus eorum esse causa compositum qui se praecipitatos ex | |
| locis superioribus dicerent—eos enim vere possumus dicere | |
| esse deiectos—an, cum voluntas et consilium et sententia | |
| interdicti intellegatur, impudentiam summam aut stultitiam | |
| singularem putabimus in verborum errore versari, rem et | 10 |
| causam et utilitatem communem non relinquere solum sed | |
| etiam prodere? |