| An hoc dubium est quin neque verborum tanta copia sit | 51.1 |
| non modo in nostra lingua, quae dicitur esse inops, sed ne | |
| in alia quidem ulla, res ut omnes suis certis ac propriis voca- | |
| bulis nominentur, neque vero quicquam opus sit verbis, cum | |
| ea res cuius causa verba quaesita sint intellegatur? Quae | 5 |
| lex, quod senatus consultum, quod magistratus edictum, | |
| quod foedus aut pactio, quod, ut ad privatas res redeam, | |
| testamentum, quae iudicia aut stipulationes aut pacti et con- | |
| venti formula non infirmari ac convelli potest, si ad verba | |
| rem deflectere velimus, consilium autem eorum qui scripse- | 10 |
| runt et rationem et auctoritatem relinquamus? Sermo her- | 52.1 |
| cule familiaris et cotidianus non cohaerebit, si verba inter | |
| nos aucupabimur; denique imperium domesticum nullum | |
| erit, si servolis hoc nostris concesserimus ut ad verba nobis | |
| oboediant, non ad id quod ex verbis intellegi possit obtem- | 5 |
| perent. Exemplis nunc uti videlicet mihi necesse est harum | |
| rerum omnium; non occurrit uni cuique vestrum aliud alii | |
| in omni genere exemplum quod testimonio sit non ex verbis | |
| aptum pendere ius; sed verba servire hominum consiliis et | |
| auctoritatibus. Ornate et copiose L. Crassus, homo longe | 53.1 |
| eloquentissimus, paulo ante quam nos in forum venimus, | |
| iudicio cvirali hanc sententiam defendit et facile, cum | |
| contra eum prudentissimus homo, Q. Mucius, diceret, pro- | |
| bavit omnibus, M'. Curium, qui heres institutus esset ita: | 5 |
| 'mortvo postvmo filio,' cum filius non modo non mor- | |
| tuus sed ne natus quidem esset, heredem esse oportere. | |
| Quid? verbis hoc satis erat cautum? Minime. Quae res | |
| igitur valuit? Voluntas, quae si tacitis nobis intellegi pos- | |
| set, verbis omnino non uteremur; quia non potest, verba | 10 |
| reperta sunt, non quae impedirent sed quae indicarent vo- | |
| luntatem. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse bien- | 54.1 |
| nium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non | |
| appellantur. Si via sit immunita, iubet qua velit agere iu- | |
| mentum; potest hoc ex ipsis verbis intellegi, licere, si via sit | |
| in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per M. Scauri | 5 |
| Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: | |
| 'qvandoqve te in ivre conspicio.' Hac actione Appius | |
| ille Caecus uti non posset, si ita in iure homines verba con- | |
| sectarentur ut rem cuius causa verba sunt non considerarent. | |
| Testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque | 10 |
| iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret heredi- | |
| tatem. Veniunt in mentem mihi permulta, vobis plura, | 55.1 |
| certo scio. Verum ne nimium multa complectamur atque | |
| ab eo quod propositum est longius aberret oratio, hoc ipsum | |
| interdictum quo de agitur consideremus; intellegetis enim | |
| in eo ipso, si in verbis ius constituamus, omnem utilitatem | 5 |
| nos huius interdicti, dum versuti et callidi velimus esse, | |
| amissuros. 'Vnde tv avt familia avt procvrator | |
| tvvs.' Si me vilicus tuus solus deiecisset, non familia | |
| deiecisset, ut opinor, sed aliquis de familia. Recte igitur | |
| diceres te restituisse? Quippe; quid enim facilius est quam | 10 |
| probare eis qui modo Latine sciant, in uno servolo familiae | |
| nomen non valere? Si vero ne habeas quidem servum | |
| praeter eum qui me deiecerit, clames videlicet: 'Si habeo | |
| familiam, a familia mea fateor te esse deiectum.' Neque | |
| enim dubium est quin, si ad rem iudicandam verbo ducimur, | 15 |
| non re, familiam intellegamus quae constet ex servis pluri- | |
| bus; quin unus homo familia non sit; verbum certe hoc | |
| non modo postulat, sed etiam cogit, at vero ratio iuris inter- | 56.1 |
| dictique vis et praetorum voluntas et hominum prudentium | |
| consilium et auctoritas respuit hanc defensionem et pro | |
| nihilo putat. Quid ergo? isti homines Latine non loquun- | |
| tur? Immo vero tantum loquuntur quantum est satis ad | 5 |
| intellegendam voluntatem, cum sibi hoc proposuerint ut, | |
| sive me tu deieceris sive tuorum quispiam sive servorum | |
| sive amicorum, servos non numero distinguant sed appel- | |
| lent uno familiae nomine; de liberis autem quisquis est, | 57.1 |
| procuratoris nomine appelletur; non quo omnes sint aut | |
| appellentur procuratores qui negoti nostri aliquid gerant, | |
| sed in hac re cognita sententia interdicti verba subtiliter ex- | |
| quiri omnia noluerunt. Non enim alia causa est aequitatis | 5 |
| in uno servo et in pluribus, non alia ratio iuris in hoc genere | |
| dumtaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui | |
| legitime procurator dicitur, omnium rerum eius qui in Italia | |
| non sit absitve rei publicae causa quasi quidam paene | |
| dominus, hoc est alieni iuris vicarius, an tuus colonus aut | 10 |
| vicinus aut cliens aut libertus aut quivis qui illam vim deie- | |
| ctionemque tuo rogatu aut tuo nomine fecerit. Qua re, si | 58.1 |
| ad eum restituendum qui vi deiectus est eandem vim habet | |
| aequitatis ratio, ea intellecta certe nihil ad rem pertinet | |
| quae verborum vis sit ac nominum. Tam restitues si tuus | |
| me libertus deiecerit nulli tuo praepositus negotio, quam | 5 |
| si procurator deiecerit; non quo omnes sint procuratores | |
| qui aliquid nostri negoti gerunt, sed quod <hoc> in hac re | |
| quaeri nihil attinet. Tam restitues si unus servolus, quam | |
| si familia fecerit universa; non quo idem sit servolus unus | |
| quod familia, verum quia non quibus verbis quidque dicatur | 10 |
| quaeritur, sed quae res agatur. Etiam, ut longius a verbo | |
| recedamus, ab aequitate ne tantulum quidem, si tuus servus | |
| nullus fuerit et omnes alieni ac mercennarii, tamen ei ipsi | |
| tuae familiae genere et nomine continebuntur. Perge porro | 59.1 |
| hoc idem interdictum sequi. 'hominibvs coactis.' | |
| Neminem coegeris, ipsi convenerint sua sponte; certe cogit | |
| is qui congregat homines et convocat; coacti sunt ei qui | |
| ab aliquo sunt unum in locum congregati. Si non modo | 5 |
| convocati non sunt, sed ne convenerunt quidem, sed ei | |
| modo fuerunt qui etiam antea non vis ut fieret, verum | |
| colendi aut pascendi causa esse in agro consuerant, defendes | |
| homines coactos non fuisse, et verbo quidem superabis me | |
| ipso iudice, re autem ne consistes quidem ullo iudice. Vim | 10 |
| enim multitudinis restitui voluerunt, non solum convocatae | |
| multitudinis; sed, quia plerumque ubi multitudine opus | |
| est homines cogi solent, ideo de coactis compositum inter- | |
| dictum est; quod etiam si verbo differre videbitur, re tamen | |
| erit unum et omnibus in causis idem valebit, in quibus per- | 15 |
| spicitur una atque eadem causa aequitatis. 'armatisve.' | |
| Quid dicemus? armatos, si Latine loqui volumus, quos | 60.1 |
| appellare vere possumus? Opinor eos qui scutis telisque | |
| parati ornatique sunt. Quid igitur? si glebis aut saxis aut | |
| fustibus aliquem de fundo praecipitem egeris iussusque sis, | |
| quem hominibus armatis deieceris, restituere, restituisse te | 5 |
| dices? Verba si valent, si causae non ratione sed vocibus | |
| ponderantur, me auctore dicito. Vinces profecto non fuisse | |
| armatos eos qui saxa iacerent quae de terra ipsi tollerent, non | |
| esse arma caespites neque glebas; non fuisse armatos eos | |
| qui praetereuntes ramum defringerent arboris; arma esse | 10 |
| suis nominibus alia ad tegendum, alia ad nocendum; quae | |
| qui non habuerint, eos inermos fuisse vinces. Verum si | 61.1 |
| quod erit armorum iudicium, tum ista dicito; iuris iudicium | |
| cum erit et aequitatis, cave in ista tam frigida, tam ieiuna | |
| calumnia delitiscas. Non enim reperies quemquam iudicem | |
| aut recuperatorem qui, tamquam si arma militis inspicienda | 5 |
| sint, ita probet armatum; sed perinde valebit quasi arma- | |
| tissimi fuerint, si reperientur ita parati fuisse ut vim vitae | |
| aut corpori potuerint adferre. |