| Atque ut magis intellegas quam verba nihil valeant, si tu | 62.1 |
| solus aut quivis unus cum scuto et gladio impetum in me | |
| fecisset atque ego ita deiectus essem, auderesne dicere | |
| interdictum esse de hominibus armatis, hic autem hominem | |
| armatum unum fuisse? Non, opinor, tam impudens esses. | 5 |
| Atqui vide ne multo nunc sis impudentior. Nam tum | |
| quidem omnis mortalis implorare posses, quod homines in | |
| tuo negotio Latine obliviscerentur, quod inermi armati | |
| iudicarentur, quod, cum interdictum esset de pluribus, | |
| commissa res esset ab uno, unus homo plures esse homines | 10 |
| iudicaretur. Verum in his causis non verba veniunt in | 63.1 |
| iudicium, sed ea res cuius causa verba haec in interdictum | |
| coniecta sunt. Vim quae ad caput ac vitam pertineret | |
| restitui sine ulla exceptione voluerunt. Ea fit plerumque | |
| per homines coactos armatosque; si alio consilio, eodem | 5 |
| periculo facta sit, eodem iure esse voluerunt. Non enim | |
| maior est iniuria si tua familia quam si tuus vilicus, non si | |
| tui servi quam si alieni ac mercennarii, non si tuus procura- | |
| tor quam si vicinus aut libertus tuus, non si coactis homini- | |
| bus quam si voluntariis aut etiam adsiduis ac domesticis, | 10 |
| non si armatis quam si inermibus qui vim armatorum | |
| haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno | |
| armato. Quibus enim rebus plerumque vis fit eius modi, | |
| eae res appellantur in interdicto. Si per alias res eadem | |
| facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur, | 15 |
| sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur. | |
| Venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi | 64.1 |
| accedere.' Puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit | |
| angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non | |
| fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' Si | |
| me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio | 5 |
| detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui | |
| vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse | |
| eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad pro- | |
| bandum utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse, | |
| ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire | 10 |
| posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam | |
| neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi | |
| defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse | |
| deiectum. |