| Atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum | 65.1 |
| videbatur, te dicere iuris consultorum auctoritati obtempe- | |
| rari non oportere. Quod ego tametsi non nunc primum | |
| neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar | |
| abs te quam ob rem diceretur. Nam ceteri tum ad istam | 5 |
| orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum | |
| et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et, | |
| ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi | |
| iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque opponere. | |
| Tum illud quod dicitur, 'sive nive,' inrident, tum aucupia | 10 |
| verborum et litterarum tendiculas in invidiam vocant, tum | |
| vociferantur ex aequo et bono, non ex callido versutoque | |
| iure rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris | |
| esse bonique iudicis voluntatem scriptoris auctoritatemque | |
| defendere. In ista vero causa cum tu sis is qui te verbo | 66.1 |
| litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: 'unde | |
| deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus | |
| es, non deiectus,' cum tua sit haec oratio: 'fateor me | |
| homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse | 5 |
| minitatum, fateor hoc interdicto praetoris vindicari, si | |
| voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto | |
| verbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco | |
| quem in locum prohibui ne venires'—in ista defensione | |
| accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant | 10 |
| rationem, non verbi haberi oportere? | |
| Et hoc loco Scaevolam dixisti causam apud cviros | 67.1 |
| non tenuisse; quem ego antea commemoravi, cum idem | |
| faceret quod tu nunc—tametsi ille in aliqua causa faciebat, | |
| tu in nulla facis—tamen probasse nemini quod defende- | |
| bat, quia verbis oppugnare aequitatem videbatur. Cum id | 5 |
| miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista | |
| causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et | |
| non numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum | |
| videri solet, nec iuris consultis concedi nec ius civile in | |
| causis semper valere oportere. Nam hoc qui disputant, si | 68.1 |
| id dicunt non recte aliquid statuere eos qui consulantur, | |
| non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus | |
| stultis obtemperari non oportere; sin illos recte respondere | |
| concedunt et aliter iudicari dicunt oportere, male iudicari | 5 |
| oportere dicunt; neque enim fieri potest ut aliud iudicari | |
| de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris | |
| numeretur peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat | |
| iudicari. 'At est aliquando contra iudicatum.' Primum | 69.1 |
| utrum recte, an perperam? Si recte, id fuit ius quod | |
| iudicatum est; sin aliter, non dubium est utrum iudices an | |
| iuris consulti vituperandi sint. Deinde, si de iure vario | |
| quippiam iudicatum est, <non> potius contra iuris consultos | 5 |
| statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam | |
| ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est | |
| iudicatum. Etenim ipse Crassus non ita causam apud | |
| cviros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut | |
| hoc doceret, illud quod Scaevola defendebat, non esse | 10 |
| iuris, et in eam rem non solum rationes adferret, sed etiam | |
| Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus | |
| auctoribus uteretur. Nam qui ius civile contemnendum | 70.1 |
| putat, is vincula revellit non modo iudiciorum sed etiam | |
| utilitatis vitaeque communis; qui autem interpretes iuris | |
| vituperat, si imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de | |
| iure civili detrahit; sin peritis non putat esse obtempe- | 5 |
| randum, non homines laedit, sed leges ac iura labefactat; | |
| quod vobis venire in mentem profecto necesse est, nihil | |
| esse in civitate tam diligenter quam ius civile retinendum. | |
| Etenim hoc sublato nihil est qua re exploratum cuiquam | |
| possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil est quod | 10 |
| aequabile inter omnis atque unum omnibus esse possit. | |
| Itaque in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur | 71.1 |
| aliquid factum necne sit, verum an falsum proferatur, et | |
| fictus testis subornari solet et interponi falsae tabulae, non | |
| numquam honesto ac probabili nomine bono viro iudici | |
| error obici, improbo facultas dari ut, cum sciens perperam | 5 |
| iudicarit, testem tamen aut tabulas secutus esse videatur; | |
| in iure nihil est eius modi, recuperatores, non tabulae falsae, | |
| non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in | |
| civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo | |
| modo adgrediatur iudicem, qua denique digitum proferat, | 10 |
| non habet. Illud enim potest dici iudici ab aliquo non | 72.1 |
| tam verecundo homine quam gratioso: 'iudica hoc factum | |
| esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has com- | |
| proba tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus | |
| sit, eius testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier | 5 |
| sine tutore auctore promiserit, deberi.' Non est aditus ad | |
| huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae; | |
| denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio qui- | |
| dem corrumpi iudex in eius modi causa potest. Iste vester | 73.1 |
| testis qui ausus est dicere fecisse videri eum de quo ne | |
| cuius rei argueretur quidem scire potuit, is ipse numquam | |
| auderet iudicare deberi viro dotem quam mulier nullo | |
| auctore dixisset. | 5 |