| O rem praeclaram vobisque ob hoc retinendam, recupera- | 73.6 |
| tores! Quod enim est ius civile? Quod neque inflecti | |
| gratia neque perfringi potentia neque adulterari pecunia | |
| possit; quod si non modo oppressum sed etiam desertum | |
| aut neglegentius adservatum erit, nihil est quod quisquam | 10 |
| sese habere certum aut a patre accepturum aut relicturum | |
| liberis arbitretur. Quid enim refert aedis aut fundum | 74.1 |
| relictum a patre aut aliqua ratione habere bene partum, | |
| si incertum est, quae nunc tua iure mancipi sint, ea | |
| possisne retinere, si parum est communitum ius civile ac | |
| publica lege contra alicuius gratiam teneri non potest? | 5 |
| quid, inquam, prodest fundum habere, si, quae diligen- | |
| tissime descripta a maioribus iura finium, possessionum, | |
| aquarum itinerumque sunt, haec perturbari aliqua ratione | |
| commutarique possunt? Mihi credite, maior hereditas uni | |
| cuique nostrum venit in isdem bonis a iure et a legibus | 10 |
| quam ab eis a quibus illa ipsa nobis relicta sunt. Nam ut | |
| perveniat ad me fundus testamento alicuius fieri potest; | |
| ut retineam quod meum factum sit sine iure civili fieri non | |
| potest. Fundus a patre relinqui potest, at usucapio fundi, | |
| hoc est finis sollicitudinis ac periculi litium, non a patre | 15 |
| relinquitur, sed a legibus; aquae ductus, haustus, iter, actus | |
| a patre, sed rata auctoritas harum rerum omnium ab iure | |
| civili sumitur. Quapropter non minus diligenter ea quae | 75.1 |
| a maioribus accepistis, publica patrimonia iuris quam | |
| privatae rei vestrae retinere debetis, non solum quod haec | |
| iure civili saepta sunt verum etiam quod patrimonium | |
| unius incommodo dimittetur, ius amitti non potest sine | 5 |
| magno incommodo civitatis. | |
| In hac ipsa causa, recuperatores, si hoc nos non obti- | |
| nemus, vi armatis hominibus deiectum esse eum quem vi | |
| armatis hominibus pulsum fugatumque esse constat, Caecina | |
| rem non amittet, quam ipsam animo forti, si tempus ita | 10 |
| ferret, amitteret, in possessionem in praesentia non resti- | |
| tuetur, nihil amplius; populi Romani causa, civitatis ius, | 76.1 |
| bona, fortunae possessionesque omnium in dubium incer- | |
| tumque revocantur. Vestra auctoritate hoc constituetur, | |
| hoc praescribetur: quicum tu posthac de possessione | |
| contendes, eum si ingressum modo in praedium deieceris, | 5 |
| restituas oportebit; sin autem ingredienti cum armata mul- | |
| titudine obvius fueris et ita venientem reppuleris, fugaris, | |
| averteris, non restitues. Iuris si haec vox est, esse vim non | |
| in caede solum sed etiam in animo, libidinis, nisi cruor | |
| appareat, vim non esse factam; iuris, deiectum esse qui | 10 |
| prohibitus sit, libidinis, nisi ex eo loco ubi vestigium | |
| impresserit deici neminem posse; iuris, rem et sententiam | 77.1 |
| et aequitatem plurimum valere oportere, libidinis, verbo ac | |
| littera ius omne intorqueri: vos statuite, recuperatores, | |
| utrae voces vobis honestiores et utiliores esse videantur. |