| Hoc loco percommode accidit quod non adest is qui | 77.5 |
| paulo ante adfuit et adesse nobis frequenter in hac causa | |
| solet, vir ornatissimus, C. Aquilius; nam ipso praesente de | |
| virtute eius et prudentia timidius dicerem, quod et ipse | |
| pudore quodam adficeretur ex sua laude et me similis ratio | |
| pudoris a praesentis laude tardaret; cuius auctoritati dictum | 10 |
| est ab illa causa concedi nimium non oportere. <Non> | |
| vereor de tali viro ne plus dicam quam vos aut sentiatis aut | |
| apud vos commemorari velitis. Quapropter hoc dicam, | 78.1 |
| numquam eius auctoritatem nimium valere cuius pruden- | |
| tiam populus Romanus in cavendo, non in decipiendo per- | |
| spexerit, qui iuris civilis rationem numquam ab aequitate | |
| seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem, fidem suam | 5 |
| populo Romano promptam expositamque praebuerit; qui | |
| ita iustus est et bonus vir ut natura, non disciplina, con- | |
| sultus esse videatur, ita peritus ac prudens ut ex iure | |
| civili non scientia solum quaedam verum etiam bonitas nata | |
| videatur, cuius tantum est ingenium, ita probata fides | 10 |
| ut quicquid inde haurias purum te liquidumque haurire | |
| sentias. Qua re permagnam initis a nobis gratiam, cum | 79.1 |
| eum auctorem defensionis nostrae esse dicitis. Illud autem | |
| miror, quem vos aliquid contra me sentire dicatis, cur eum | |
| auctorem vos pro me appelletis, nostrum nominetis. Verum | |
| tamen quid ait vester iste auctor? 'Qvibvs qvidqve | 5 |
| verbis actvm pronvntiatvmqve sit.' Conveni ego ex | |
| isto genere consultorum non neminem, ut opinor, istum | |
| ipsum quo vos auctore rem istam agere et defensionem | |
| causae constituere vos dicitis. Qui cum istam disputatio- | |
| nem mecum ingressus esset, non posse probari quemquam | 10 |
| esse deiectum nisi ex eo loco in quo fuisset, rem et senten- | |
| tiam interdicti mecum facere fatebatur, verbo me excludi | |
| dicebat, a verbo autem posse recedi non arbitrabatur. Cum | 80.1 |
| exemplis uterer multis ex omni memoria antiquitatis a | |
| verbo et ab scripto plurimis saepe in rebus ius et aequi | |
| bonique rationem esse seiunctam, semperque id valuisse | |
| plurimum quod in se auctoritatis habuisset aequitatisque | 5 |
| plurimum, consolatus est me et ostendit in hac ipsa causa | |
| nihil esse quod laborarem; nam verba ipsa sponsionis facere | |
| mecum, si vellem diligenter attendere. 'Quonam,' in- | |
| quam, 'modo?' 'Quia certe,' inquit, 'deiectus est Cae- | |
| cina vi hominibus armatis aliquo ex loco; si non ex eo loco | 10 |
| quem in locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit.' | |
| 'Quid tum?' 'Praetor,' inquit, 'interdixit ut, unde de- | |
| iectus esset, eo restitueretur, hoc est, quicumque is locus | |
| esset unde deiectus esset. Aebutius autem qui fatetur | |
| aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is quoniam se resti- | 15 |
| tuisse dixit, necesse est male fecerit sponsionem.' Quid | 81.1 |
| est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam | |
| iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino | |
| possessionum omnium constituere in verbo? Ego quid | |
| mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum | 5 |
| auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; | |
| id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo | |
| consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis | |
| esset actum. Tu me ad verbum vocas; non ante veniam | |
| quam recusaro. Nego oportere, nego obtineri posse, nego | 10 |
| ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut | |
| excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue | |
| posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed | |
| id quod dicitur valebit. |