| Quoniam satis recusavi, venio iam quo vocas. Quaero | 82.1 |
| abs te simne deiectus, non de Fulciniano fundo; neque | |
| enim praetor, 'si ex eo fundo essem deiectus,' ita me | |
| restitui iussit, sed 'eo unde deiectus essem.' Sum ex | |
| proximo vicini fundo deiectus, qua adibam ad istum fun- | 5 |
| dum, sum de via, sum certe alicunde, sive de privato sive | |
| de publico; eo restitui sum iussus. Restituisse te dixti; | |
| nego me ex decreto praetoris restitutum esse. Quid ad haec | |
| dicimus? Aut tuo, quem ad modum dicitur, gladio aut | |
| nostro defensio tua conficiatur necesse est. Si ad interdicti | 83.1 |
| sententiam confugis et, de quo fundo actum sit tum cum | |
| Aebutius restituere iubebatur, id quaerendum esse dicis | |
| neque aequitatem rei verbi laqueo capi putas oportere, in | |
| meis castris praesidiisque versaris; mea, mea est ista de- | 5 |
| fensio, ego hoc vociferor, ego omnis homines deosque | |
| testor, cum maiores vim armatam nulla iuris defensione texe- | |
| rint, non vestigium eius qui deiectus sit, sed factum illius | |
| qui deiecerit, in iudicium venire; deiectum esse qui fugatus | |
| sit, vim esse factam cui periculum mortis sit iniectum. | 10 |
| Sin hunc locum fugis et reformidas et me ex hoc, ut ita | 84.1 |
| dicam, campo aequitatis ad istas verborum angustias et ad | |
| omnis litterarum angulos revocas, in eis ipsis intercludere | |
| insidiis quas mihi conaris opponere. 'Non deieci, sed | |
| reieci.' Peracutum hoc tibi videtur, hic est mucro defen- | 5 |
| sionis tuae; in eum ipsum causa tua incurrat necesse est. | |
| Ego enim tibi refero: si non sum ex eo loco deiectus | |
| quo prohibitus sum accedere, at ex eo sum deiectus quo | |
| accessi, unde fugi. Si praetor non distinxit locum quo | |
| me restitui iuberet, et restitui iussit, non sum ex decreto | 10 |
| restitutus. |