| Velim, recuperatores, hoc totum si vobis versutius quam | 85.1 |
| mea consuetudo defendendi fert videbitur, sic existimetis; | |
| primum alium, non me excogitasse, deinde huius rationis | |
| non modo non inventorem, sed ne probatorem quidem esse | |
| me, idque me non ad meam defensionem attulisse, sed illo- | 5 |
| rum defensioni rettulisse; me posse pro meo iure dicere | |
| neque in hac re quam ego protuli quaeri oportere quibus | |
| verbis praetor interdixerit, sed de quo loco sit actum cum | |
| interdixit, neque in vi armatorum spectari oportere in quo | |
| loco sit facta vis, verum sitne facta; te vero nullo modo | 10 |
| posse defendere in qua re tu velis verba spectari oportere, | |
| in qua re nolis non oportere. | |
| Verum tamen ecquid mihi respondetur ad illud quod ego | 86.1 |
| iam antea dixi, non solum re et sententia sed verbis quoque | |
| hoc interdictum ita esse compositum ut nihil commutandum | |
| videretur? Attendite, quaeso, diligenter, recuperatores; | |
| est enim vestri ingeni non meam, sed maiorum prudentiam | 5 |
| cognoscere; non enim id sum dicturus quod ego inve- | |
| nerim, sed quod illos non fugerit. Cum de vi interdicitur, | |
| duo genera causarum esse intellegebant ad quae interdi- | |
| ctum pertineret, unum, si qui ex eo loco ubi fuisset se deie- | |
| ctum diceret, alterum, si qui ab eo loco quo veniret; et | 10 |
| horum utrumque neque praeterea quicquam potest accidere, | |
| recuperatores. Id adeo sic considerate. Si qui meam | 87.1 |
| familiam de meo fundo deiecerit, <ex eo me loco deiecerit>; si | |
| qui mihi praesto fuerit cum armatis hominibus extra meum | |
| fundum et me introire prohibuerit, non ex eo, sed ab eo | |
| loco me deiecerit. Ad haec duo genera rerum unum | 5 |
| verbum quod satis declararet utrasque res invenerunt, ut, | |
| sive ex fundo sive a fundo deiectus essem, uno atque | |
| eodem interdicto restituerer 'vnde tv.' Hoc verbum | |
| 'vnde' utrumque declarat, et ex quo loco et a quo loco. | |
| Vnde deiectus est Cinna? Ex urbe. Vnde Telesinus? | 10 |
| Ab urbe. Vnde deiecti Galli? A Capitolio. Vnde qui | |
| cum Graccho fuerunt? Ex Capitolio. Videtis igitur hoc | 88.1 |
| uno verbo 'vnde' significari res duas, et ex quo et a quo. | |
| Cum autem eo restitui iubet, ita iubet ut, si Galli a maiori- | |
| bus nostris postularent ut eo restituerentur unde deiecti | |
| essent, et aliqua vi hoc adsequi possent, non, opinor, eos | 5 |
| in cuniculum qua adgressi erant sed in Capitolium restitui | |
| oporteret. Hoc enim intellegitur: vnde deiecisti, | |
| sive ex quo loco sive a quo loco, eo restitvas. Hoc | |
| iam simplex est, in eum locum restituas: sive ex hoc loco | |
| deiecisti, restitue in hunc locum, sive ab hoc loco, restitue | 10 |
| in eum locum, non ex quo, sed a quo deiectus est. Vt | |
| si qui ex alto cum ad patriam accessisset, tempestate subito | |
| reiectus optaret ut, cum a patria deiectus esset, eo restitue- | |
| retur, hoc, opinor, optaret ut a quo loco depulsus esset, in | |
| eum se fortuna restitueret, non in salum, sed in ipsam | 15 |
| urbem quam petebat, sic quoniam verborum vim necessario | |
| similitudine rerum aucupamur, qui postulat ut a quo loco | |
| deiectus est, hoc est unde deiectus est, eo restituatur, hoc | |
| postulat ut in eum ipsum locum restituatur. Cum verba | 89.1 |
| nos eo ducunt, tum res ipsa hoc sentire atque intellegere | |
| cogit. Etenim, Piso,—redeo nunc ad illa principia defen- | |
| sionis meae—si quis te ex aedibus tuis vi hominibus armatis | |
| deiecerit, quid ages? Opinor, hoc interdicto quo nos usi | 5 |
| sumus persequere. Quid? si qui iam de foro redeuntem | |
| armatis hominibus domum tuam te introire prohibuerit, | |
| quid ages? Vtere eodem interdicto. Cum igitur praetor | |
| interdixerit, unde deiectus es, ut eo restituaris, tu hoc idem | |
| quod ego dico et quod perspicuum est interpretabere, cum | 10 |
| illud verbum 'vnde' in utramque rem valeat, eoque tu | |
| restitui sis iussus, tam te in aedis tuas restitui oportere, si e | |
| vestibulo, quam si ex interiore aedium parte deiectus sis. |