| Vt vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem | 90.1 |
| sive verba spectare voltis, quin secundum nos iudicetis, | |
| exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa | |
| defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non | |
| possideat, nullo modo posse; itaque, si ego sim a tuis | 5 |
| aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis, oportere. | |
| Numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso. | |
| Ac primum illud attende, te iam ex illa ratione esse | |
| depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde | |
| ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non possideat | 10 |
| negas deici posse. Cur ergo aut in illud cotidianum inter- | 91.1 |
| dictum 'vnde ille me vi deiecit' additur 'cvm ego | |
| possiderem,' si deici nemo potest qui non possidet, aut | |
| in hoc interdictum de hominibvs armatis non additur, | |
| si oportet quaeri possederit necne? Negas deici, nisi qui | 5 |
| possideat. Ostendo, si sine armatis coactisve hominibus | |
| deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere | |
| sponsionem, si ostendat eum non possedisse. Negas deici, | |
| nisi qui possideat. Ostendo ex hoc interdicto de armatis | |
| hominibvs, qui possit ostendere non possedisse eum qui | 10 |
| deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse, | |
| si fateatur esse deiectum. Dupliciter homines deiciuntur, | 92.1 |
| aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi | |
| rationem atque vim. Ad duas dissimilis res duo diiuncta | |
| interdicta sunt. In illa vi cotidiana non satis est posse | |
| docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, | 5 |
| tum deiectum. Ne id quidem satis est, nisi docet ita se | |
| possedisse <ut> nec vi nec clam nec precario possederit. | |
| Itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri | |
| solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non possidebat' | |
| vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsio- | 10 |
| nem, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut | |
| precario possedisse. Videtisne quot defensionibus eum | 93.1 |
| qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores | |
| voluerint? Hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus | |
| ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa | |
| destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione conten- | 5 |
| disset, inermis plane de sponsione certaret. Ecquid igitur | |
| interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum | |
| in hoc sit additum 'cvm A. Caecina possideret' necne? | |
| Ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo, | |
| ecquid auctoritas maiorum commovet? Si esset additum, | 10 |
| de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit? | |
| Atque ego in hoc Caecinam non defendo; possedit enim | 94.1 |
| Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est, | |
| percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam | |
| ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse | |
| propter usum fructum non negas. Qui colonus habuit | 5 |
| conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem | |
| conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia | |
| tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius | |
| mortem heres eodem iure possederit? Deinde ipse Caecina | |
| cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a | 10 |
| colono accepit. Sunt in eam rem testimonia. Postea cur | 95.1 |
| tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem | |
| habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat? | |
| Ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque | |
| tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat. | 5 |